Exodus 20

Exodus chapter 20 from the Latin Vulgate

1 non facies tibi sculptile neque omnem similitudinem quae est in caelo desuper et quae in terra deorsum nec eorum quae sunt in aquis sub terra 2 non adorabis ea neque coles ego sum Dominus Deus tuus fortis zelotes visitans iniquitatem patrum in filiis in tertiam et quartam generationem eorum qui oderunt me 3 et faciens misericordiam in milia his qui diligunt me et custodiunt praecepta mea 4 non adsumes nomen Domini Dei tui in vanum nec enim habebit insontem Dominus eum qui adsumpserit nomen Domini Dei sui frustra 5 memento ut diem sabbati sanctifices 6 sex diebus operaberis et facies omnia opera tua 7 septimo autem die sabbati Domini Dei tui non facies omne opus tu et filius tuus et filia tua servus tuus et ancilla tua iumentum tuum et advena qui est intra portas tuas 8 sex enim diebus fecit Dominus caelum et terram et mare et omnia quae in eis sunt et requievit in die septimo idcirco benedixit Dominus diei sabbati et sanctificavit eum 9 honora patrem tuum et matrem tuam ut sis longevus super terram quam Dominus Deus tuus dabit tibi 10 non occides 11 non moechaberis 12 non furtum facies 13 non loqueris contra proximum tuum falsum testimonium 14 non concupisces domum proximi tui nec desiderabis uxorem eius non servum non ancillam non bovem non asinum nec omnia quae illius sunt 15 cunctus autem populus videbat voces et lampadas et sonitum bucinae montemque fumantem et perterriti ac pavore concussi steterunt procul 16 dicentes Mosi loquere tu nobis et audiemus non loquatur nobis Dominus ne forte moriamur 17 et ait Moses ad populum nolite timere ut enim probaret vos venit Deus et ut terror illius esset in vobis et non peccaretis 18 stetitque populus de longe Moses autem accessit ad caliginem in qua erat Deus 19 dixit praeterea Dominus ad Mosen haec dices filiis Israhel vos vidistis quod de caelo locutus sum vobis 20 non facietis mecum deos argenteos nec deos aureos facietis vobis 21 altare de terra facietis mihi et offeretis super eo holocausta et pacifica vestra oves vestras et boves in omni loco in quo memoria fuerit nominis mei veniam ad te et benedicam tibi 22 quod si altare lapideum feceris mihi non aedificabis illud de sectis lapidibus si enim levaveris cultrum tuum super eo polluetur 23 non ascendes per gradus ad altare meum ne reveletur turpitudo tua 25 haec sunt iudicia quae propones eis 26 si emeris servum hebraeum sex annis serviet tibi in septimo egredietur liber gratis