Exodus 23
Exodus chapter 23 from the Latin Vulgate
1 si occurreris bovi inimici tui aut asino erranti reduc ad eum 2 si videris asinum odientis te iacere sub onere non pertransibis sed sublevabis cum eo 3 non declinabis in iudicio pauperis 4 mendacium fugies insontem et iustum non occides quia aversor impium 5 nec accipias munera quae excaecant etiam prudentes et subvertunt verba iustorum 6 peregrino molestus non eris scitis enim advenarum animas quia et ipsi peregrini fuistis in terra Aegypti 7 sex annis seminabis terram tuam et congregabis fruges eius 8 anno autem septimo dimittes eam et requiescere facies ut comedant pauperes populi tui et quicquid reliqui fuerit edant bestiae agri ita facies in vinea et in oliveto tuo 9 sex diebus operaberis septima die cessabis ut requiescat bos et asinus tuus et refrigeretur filius ancillae tuae et advena 10 omnia quae dixi vobis custodite et per nomen externorum deorum non iurabitis neque audietur ex ore vestro 11 tribus vicibus per singulos annos mihi festa celebrabitis 12 sollemnitatem azymorum custodies septem diebus comedes azyma sicut praecepi tibi tempore mensis novorum quando egressus es de Aegypto non apparebis in conspectu meo vacuus 13 et sollemnitatem messis primitivorum operis tui quaecumque serueris in agro sollemnitatem quoque in exitu anni quando congregaveris omnes fruges tuas de agro 14 ter in anno apparebit omne masculinum tuum coram Domino Deo 15 non immolabis super fermento sanguinem victimae meae nec remanebit adeps sollemnitatis meae usque mane 16 primitias frugum terrae tuae deferes in domum Domini Dei tui nec coques hedum in lacte matris suae 17 ecce ego mittam angelum meum qui praecedat te et custodiat in via et introducat ad locum quem paravi 18 observa eum et audi vocem eius nec contemnendum putes quia non dimittet cum peccaveritis et est nomen meum in illo 19 quod si audieris vocem eius et feceris omnia quae loquor inimicus ero inimicis tuis et adfligam adfligentes te 20 praecedetque te angelus meus et introducet te ad Amorreum et Hettheum et Ferezeum Chananeumque et Eveum et Iebuseum quos ego contribo 21 non adorabis deos eorum nec coles eos non facies opera eorum sed destrues eos et confringes statuas eorum 22 servietisque Domino Deo vestro ut benedicam panibus tuis et aquis et auferam infirmitatem de medio tui 23 non erit infecunda nec sterilis in terra tua numerum dierum tuorum implebo 24 terrorem meum mittam in praecursum tuum et occidam omnem populum ad quem ingredieris cunctorumque inimicorum tuorum coram te terga vertam 25 emittens crabrones prius qui fugabunt Eveum et Chananeum et Hettheum antequam introeas 26 non eiciam eos a facie tua anno uno ne terra in solitudinem redigatur et crescant contra te bestiae 27 paulatim expellam eos de conspectu tuo donec augearis et possideas terram 28 ponam autem terminos tuos a mari Rubro usque ad mare Palestinorum et a deserto usque ad Fluvium tradam manibus vestris habitatores terrae et eiciam eos de conspectu vestro 29 non inibis cum eis foedus nec cum diis eorum 30 non habitent in terra tua ne forte peccare te faciant in me si servieris diis eorum quod tibi certo erit in scandalum 32 Mosi quoque dixit ascende ad Dominum tu et Aaron Nadab et Abiu et septuaginta senes ex Israhel et adorabitis procul 33 solusque Moses ascendet ad Dominum et illi non adpropinquabunt nec populus ascendet cum eo