Exodus 24

Exodus chapter 24 from the Latin Vulgate

1 scripsit autem Moses universos sermones Domini et mane consurgens aedificavit altare ad radices montis et duodecim titulos per duodecim tribus Israhel 2 misitque iuvenes de filiis Israhel et obtulerunt holocausta immolaveruntque victimas pacificas Domino vitulos 3 tulit itaque Moses dimidiam partem sanguinis et misit in crateras partem autem residuam fudit super altare 4 adsumensque volumen foederis legit audiente populo qui dixerunt omnia quae locutus est Dominus faciemus et erimus oboedientes 5 ille vero sumptum sanguinem respersit in populum et ait hic est sanguis foederis quod pepigit Dominus vobiscum super cunctis sermonibus his 6 ascenderuntque Moses et Aaron Nadab et Abiu et septuaginta de senioribus Israhel 7 et viderunt Deum Israhel sub pedibus eius quasi opus lapidis sapphirini et quasi caelum cum serenum est 8 nec super eos qui procul recesserant de filiis Israhel misit manum suam videruntque Deum et comederunt ac biberunt 9 dixit autem Dominus ad Mosen ascende ad me in montem et esto ibi daboque tibi tabulas lapideas et legem ac mandata quae scripsi ut doceas eos 10 surrexerunt Moses et Iosue minister eius ascendensque Moses in montem Dei 11 senioribus ait expectate hic donec revertamur ad vos habetis Aaron et Hur vobiscum si quid natum fuerit quaestionis referetis ad eos 12 cumque ascendisset Moses operuit nubes montem 13 et habitavit gloria Domini super Sinai tegens illum nube sex diebus septimo autem die vocavit eum de medio caliginis 14 erat autem species gloriae Domini quasi ignis ardens super verticem montis in conspectu filiorum Israhel 15 ingressusque Moses medium nebulae ascendit in montem et fuit ibi quadraginta diebus et quadraginta noctibus 17 locutusque est Dominus ad Mosen dicens 18 loquere filiis Israhel ut tollant mihi primitias ab omni homine qui offert ultroneus accipietis eas