Exodus 25

Exodus chapter 25 from the Latin Vulgate

1 hyacinthum et purpuram coccumque bis tinctum et byssum pilos caprarum 2 et pelles arietum rubricatas pelles ianthinas et ligna setthim 3 oleum ad luminaria concinnanda aromata in unguentum et thymiama boni odoris 4 lapides onychinos et gemmas ad ornandum ephod ac rationale 5 facientque mihi sanctuarium et habitabo in medio eorum 6 iuxta omnem similitudinem tabernaculi quod ostendam tibi et omnium vasorum in cultum eius sicque facietis illud 7 arcam de lignis setthim conpingite cuius longitudo habeat duos semis cubitos latitudo cubitum et dimidium altitudo cubitum similiter ac semissem 8 et deaurabis eam auro mundissimo intus et foris faciesque supra coronam auream per circuitum 9 et quattuor circulos aureos quos pones per quattuor arcae angulos duo circuli sint in latere uno et duo in altero 10 facies quoque vectes de lignis setthim et operies eos auro 11 inducesque per circulos qui sunt in arcae lateribus ut portetur in eis 12 qui semper erunt in circulis nec umquam extrahentur ab eis 13 ponesque in arcam testificationem quam dabo tibi 14 facies et propitiatorium de auro mundissimo duos cubitos et dimidium tenebit longitudo eius cubitum ac semissem latitudo 15 duos quoque cherubin aureos et productiles facies ex utraque parte oraculi 16 cherub unus sit in latere uno et alter in altero 17 utrumque latus propitiatorii tegant expandentes alas et operientes oraculum respiciantque se mutuo versis vultibus in propitiatorium quo operienda est arca 18 in qua pones testimonium quod dabo tibi 19 inde praecipiam et loquar ad te supra propitiatorio scilicet ac medio duorum cherubin qui erunt super arcam testimonii cuncta quae mandabo per te filiis Israhel 20 facies et mensam de lignis setthim habentem duos cubitos longitudinis et in latitudine cubitum et in altitudine cubitum ac semissem 21 et inaurabis eam auro purissimo faciesque illi labium aureum per circuitum 22 et ipsi labio coronam interrasilem altam quattuor digitis et super illam alteram coronam aureolam 23 quattuor quoque circulos aureos praeparabis et pones eos in quattuor angulis eiusdem mensae per singulos pedes 24 subter coronam erunt circuli aurei ut mittantur vectes per eos et possit mensa portari 25 ipsosque vectes facies de lignis setthim et circumdabis auro ad subvehendam mensam 26 parabis et acetabula ac fialas turibula et cyatos in quibus offerenda sunt libamina ex auro purissimo 27 et pones super mensam panes propositionis in conspectu meo semper 28 facies et candelabrum ductile de auro mundissimo hastile eius et calamos scyphos et spherulas ac lilia ex ipso procedentia 29 sex calami egredientur de lateribus tres ex uno latere et tres ex altero 30 tres scyphi quasi in nucis modum per calamos singulos spherulaque simul et lilium et tres similiter scyphi instar nucis in calamo altero spherulaque et lilium hoc erit opus sex calamorum qui producendi sunt de hastili 31 in ipso autem candelabro erunt quattuor scyphi in nucis modum spherulaeque per singulos et lilia 32 spherula sub duobus calamis per tria loca qui simul sex fiunt procedentes de hastili uno 33 et spherae igitur et calami ex ipso erunt universa ductilia de auro purissimo 34 facies et lucernas septem et pones eas super candelabrum ut luceant ex adverso 35 emunctoria quoque et ubi quae emuncta sunt extinguantur fient de auro purissimo 36 omne pondus candelabri cum universis vasis suis habebit talentum auri mundissimi 37 inspice et fac secundum exemplar quod tibi in monte monstratum est 39 tabernaculum vero ita fiet decem cortinas de bysso retorta et hyacintho ac purpura coccoque bis tincto variatas opere plumario facies 40 longitudo cortinae unius habebit viginti octo cubitos latitudo quattuor cubitorum erit unius mensurae fient universa tentoria