Exodus 26

Exodus chapter 26 from the Latin Vulgate

1 ansulas hyacinthinas in lateribus ac summitatibus facies cortinarum ut possint invicem copulari 2 quinquagenas ansulas cortina habebit in utraque parte ita insertas ut ansa contra ansam veniat et altera alteri possit aptari 3 facies et quinquaginta circulos aureos quibus cortinarum vela iungenda sunt ut unum tabernaculum fiat 4 facies et saga cilicina undecim ad operiendum tectum tabernaculi 5 longitudo sagi unius habebit triginta cubitos et latitudo quattuor aequa erit mensura sagorum omnium 6 e quibus quinque iunges seorsum et sex sibi mutuo copulabis ita ut sextum sagum in fronte tecti duplices 7 facies et quinquaginta ansas in ora sagi unius ut coniungi cum altero queat et quinquaginta ansas in ora sagi alterius ut cum altero copuletur 8 quinquaginta fibulas aeneas quibus iungantur ansae et unum ex omnibus operimentum fiat 9 quod autem superfuerit in sagis quae parantur tecto id est unum sagum quod amplius est ex medietate eius operies posteriora tabernaculi 10 et cubitus ex una parte pendebit et alter ex altera qui plus est in sagorum longitudine utrumque latus tabernaculi protegens 11 facies et operimentum aliud tecto de pellibus arietum rubricatis et super hoc rursum aliud operimentum de ianthinis pellibus 12 facies et tabulas stantes tabernaculi de lignis setthim 13 quae singulae denos cubitos in longitudine habeant et in latitudine singulos ac semissem 14 in lateribus tabulae duae incastraturae fient quibus tabula alteri tabulae conectatur atque in hunc modum cunctae tabulae parabuntur 15 quarum viginti erunt in latere meridiano quod vergit ad austrum 16 quibus quadraginta bases argenteas fundes ut binae bases singulis tabulis per duos angulos subiciantur 17 in latere quoque secundo tabernaculi quod vergit ad aquilonem viginti tabulae erunt 18 quadraginta habentes bases argenteas binae bases singulis tabulis subponentur 19 ad occidentalem vero plagam tabernaculi facies sex tabulas 20 et rursum alias duas quae in angulis erigantur post tergum tabernaculi 21 eruntque coniunctae a deorsum usque sursum et una omnes conpago retinebit duabus quoque tabulis quae in angulis ponendae sunt similis iunctura servabitur 22 et erunt simul tabulae octo bases earum argenteae sedecim duabus basibus per unam tabulam supputatis 23 facies et vectes de lignis setthim quinque ad continendas tabulas in uno latere tabernaculi 24 et quinque alios in altero et eiusdem numeri ad occidentalem plagam 25 qui mittentur per medias tabulas a summo usque ad summum 26 ipsasque tabulas deaurabis et fundes eis anulos aureos per quos vectes tabulata contineant quos operies lamminis aureis 27 et eriges tabernaculum iuxta exemplum quod tibi in monte monstratum est 28 facies et velum de hyacintho et purpura coccoque bis tincto et bysso retorta opere plumario et pulchra varietate contextum 29 quod adpendes ante quattuor columnas de lignis setthim quae ipsae quidem deauratae erunt et habebunt capita aurea sed bases argenteas 30 inseretur autem velum per circulos intra quod pones arcam testimonii et quo sanctuarium et sanctuarii sanctuaria dividentur 31 pones et propitiatorium super arcam testimonii in sancta sanctorum 32 mensamque extra velum et contra mensam candelabrum in latere tabernaculi meridiano mensa enim stabit in parte aquilonis 33 facies et tentorium in introitu tabernaculi de hyacintho et purpura coccoque bis tincto et bysso retorta opere plumarii 34 et quinque columnas deaurabis lignorum setthim ante quas ducetur tentorium quarum erunt capita aurea et bases aeneae 36 facies et altare de lignis setthim quod habebit quinque cubitos in longitudine et totidem in latitudine id est quadrum et tres cubitos in altitudine 37 cornua autem per quattuor angulos ex ipso erunt et operies illud aere