Exodus 27
Exodus chapter 27 from the Latin Vulgate
1 craticulamque in modum retis aeneam per cuius quattuor angulos erunt quattuor anuli aenei 2 quos pones subter arulam altaris eritque craticula usque ad altaris medium 3 facies et vectes altaris de lignis setthim duos quos operies lamminis aeneis 4 et induces per circulos eruntque ex utroque latere altaris ad portandum 5 non solidum sed inane et cavum intrinsecus facies illud sicut tibi in monte monstratum est 6 facies et atrium tabernaculi in cuius plaga australi contra meridiem erunt tentoria de bysso retorta centum cubitos unum latus tenebit in longitudine 7 et columnas viginti cum basibus totidem aeneis quae capita cum celaturis suis habebunt argentea 8 similiter in latere aquilonis per longum erunt tentoria centum cubitorum columnae viginti et bases aeneae eiusdem numeri et capita earum cum celaturis suis argentea 9 in latitudine vero atrii quod respicit ad occidentem erunt tentoria per quinquaginta cubitos et columnae decem basesque totidem 10 in ea quoque atrii latitudine quae respicit ad orientem quinquaginta cubiti erunt 11 in quibus quindecim cubitorum tentoria lateri uno deputabuntur columnaeque tres et bases totidem 12 et in latere altero erunt tentoria cubitos obtinentia quindecim columnas tres et bases totidem 13 in introitu vero atrii fiet tentorium cubitorum viginti ex hyacintho et purpura coccoque bis tincto et bysso retorta opere plumarii columnas habebit quattuor cum basibus totidem 14 omnes columnae atrii per circuitum vestitae erunt argenti lamminis capitibus argenteis et basibus aeneis 15 in longitudine occupabit atrium cubitos centum in latitudine quinquaginta altitudo quinque cubitorum erit fietque de bysso retorta et habebit bases aeneas 16 cuncta vasa tabernaculi in omnes usus et caerimonias tam paxillos eius quam atrii ex aere facies 17 praecipe filiis Israhel ut adferant tibi oleum de arboribus olivarum purissimum piloque contusum ut ardeat lucerna semper 18 in tabernaculo testimonii extra velum quod oppansum est testimonio et conlocabunt eam Aaron et filii eius ut usque mane luceat coram Domino perpetuus erit cultus per successiones eorum a filiis Israhel 20 adplica quoque ad te Aaron fratrem tuum cum filiis suis de medio filiorum Israhel ut sacerdotio fungantur mihi Aaron Nadab et Abiu Eleazar et Ithamar 21 faciesque vestem sanctam fratri tuo in gloriam et decorem