Exodus 28
Exodus chapter 28 from the Latin Vulgate
1 haec autem erunt vestimenta quae facient rationale et superumerale tunicam et lineam strictam cidarim et balteum facient vestimenta sancta Aaron fratri tuo et filiis eius ut sacerdotio fungantur mihi 2 accipientque aurum et hyacinthum et purpuram coccumque bis tinctum et byssum 3 facient autem superumerale de auro et hyacintho ac purpura coccoque bis tincto et bysso retorta opere polymito 4 duas oras iunctas habebit in utroque latere summitatum ut in unum redeant 5 ipsaque textura et cuncta operis varietas erit ex auro et hyacintho et purpura coccoque bis tincto et bysso retorta 6 sumesque duos lapides onychinos et sculpes in eis nomina filiorum Israhel 7 sex nomina in lapide uno et sex reliqua in altero iuxta ordinem nativitatis eorum 8 opere sculptoris et celatura gemmarii sculpes eos nominibus filiorum Israhel inclusos auro atque circumdatos 9 et pones in utroque latere superumeralis memoriale filiis Israhel portabitque Aaron nomina eorum coram Domino super utrumque umerum ob recordationem 10 facies et uncinos ex auro 11 et duas catenulas auri purissimi sibi invicem coherentes quas inseres uncinis 12 rationale quoque iudicii facies opere polymito iuxta texturam superumeralis ex auro hyacintho et purpura coccoque bis tincto et bysso retorta 13 quadrangulum erit et duplex mensuram palmi habebit tam in longitudine quam in latitudine 14 ponesque in eo quattuor ordines lapidum in primo versu erit lapis sardius et topazius et zmaragdus 15 in secundo carbunculus sapphyrus et iaspis 16 in tertio ligyrius achates et amethistus 17 in quarto chrysolitus onychinus et berillus inclusi auro erunt per ordines suos 18 habebuntque nomina filiorum Israhel duodecim nominibus celabuntur singuli lapides nominibus singulorum per duodecim tribus 19 facies in rationali catenas sibi invicem coherentes ex auro purissimo 20 et duos anulos aureos quos pones in utraque rationalis summitate 21 catenasque aureas iunges anulis qui sunt in marginibus eius 22 et ipsarum catenarum extrema duobus copulabis uncinis in utroque latere superumeralis quod rationale respicit 23 facies et duos anulos aureos quos pones in summitatibus rationalis et in oris quae e regione sunt superumeralis et posteriora eius aspiciunt 24 nec non et alios duos anulos aureos qui ponendi sunt in utroque latere superumeralis deorsum quod respicit contra faciem iuncturae inferioris ut aptari possit cum superumerali 25 et stringatur rationale anulis suis cum anulis superumeralis vitta hyacinthina ut maneat iunctura fabrefacta et a se invicem rationale et superumerale nequeant separari 26 portabitque Aaron nomina filiorum Israhel in rationali iudicii super pectus suum quando ingreditur sanctuarium memoriale coram Domino in aeternum 27 pones autem in rationali iudicii doctrinam et veritatem quae erunt in pectore Aaron quando ingreditur coram Domino et gestabit iudicium filiorum Israhel in pectore suo in conspectu Domini semper 28 facies et tunicam superumeralis totam hyacinthinam 29 in cuius medio supra erit capitium et ora per gyrum eius textilis sicut fieri solet in extremis vestium partibus ne facile rumpatur 30 deorsum vero ad pedes eiusdem tunicae per circuitum quasi mala punica facies ex hyacintho et purpura et cocco bis tincto mixtis in medio tintinabulis 31 ita ut tintinabulum sit aureum et malum rursumque tintinabulum aliud aureum et malum punicum 32 et vestietur ea Aaron in officio ministerii ut audiatur sonitus quando ingreditur et egreditur sanctuarium in conspectu Domini et non moriatur 33 facies et lamminam de auro purissimo in qua sculpes opere celatoris Sanctum Domino 34 ligabisque eam vitta hyacinthina et erit super tiaram 35 inminens fronti pontificis portabitque Aaron iniquitates eorum quae obtulerint et sanctificaverint filii Israhel in cunctis muneribus et donariis suis erit autem lammina semper in fronte eius ut placatus eis sit Dominus 36 stringesque tunicam bysso et tiaram byssinam facies et balteum opere plumarii 37 porro filiis Aaron tunicas lineas parabis et balteos ac tiaras in gloriam et decorem 38 vestiesque his omnibus Aaron fratrem tuum et filios eius cum eo et cunctorum consecrabis manus sanctificabisque illos ut sacerdotio fungantur mihi 39 facies et feminalia linea ut operiant carnem turpitudinis suae a renibus usque ad femina 40 et utentur eis Aaron et filii eius quando ingredientur tabernaculum testimonii vel quando adpropinquant ad altare ut ministrent in sanctuario ne iniquitatis rei moriantur legitimum sempiternum erit Aaron et semini eius post eum 42 sed et hoc facies ut mihi in sacerdotio consecrentur tolle vitulum de armento et arietes duos inmaculatos 43 panesque azymos et crustula absque fermento quae conspersa sint oleo lagana quoque azyma oleo lita de simila triticea cuncta facies