Exodus 30
Exodus chapter 30 from the Latin Vulgate
1 et duos anulos aureos sub corona per singula latera ut mittantur in eos vectes et altare portetur 2 ipsos quoque vectes facies de lignis setthim et inaurabis 3 ponesque altare contra velum quod ante arcam pendet testimonii coram propitiatorio quo tegitur testimonium ubi loquar tibi 4 et adolebit incensum super eo Aaron suave fraglans mane quando conponet lucernas incendet illud 5 et quando conlocat eas ad vesperum uret thymiama sempiternum coram Domino in generationes vestras 6 non offeretis super eo thymiama conpositionis alterius nec oblationem et victimam nec liba libabitis 7 et deprecabitur Aaron super cornua eius semel per annum in sanguine quod oblatum est pro peccato et placabit super eo in generationibus vestris sanctum sanctorum erit Domino 8 locutusque est Dominus ad Mosen dicens 9 quando tuleris summam filiorum Israhel iuxta numerum dabunt singuli pretium pro animabus suis Domino et non erit plaga in eis cum fuerint recensiti 10 hoc autem dabit omnis qui transit ad nomen dimidium sicli iuxta mensuram templi siclus viginti obolos habet media pars sicli offeretur Domino 11 qui habetur in numero a viginti annis et supra dabit pretium 12 dives non addet ad medium sicli et pauper nihil minuet 13 susceptamque pecuniam quae conlata est a filiis Israhel trades in usus tabernaculi testimonii ut sit monumentum eorum coram Domino et propitietur animabus illorum 14 locutusque est Dominus ad Mosen dicens 15 facies et labium aeneum cum basi sua ad lavandum ponesque illud inter tabernaculum testimonii et altare et missa aqua 16 lavabunt in eo Aaron et filii eius manus suas ac pedes 17 quando ingressuri sunt tabernaculum testimonii et quando accessuri ad altare ut offerant in eo thymiama Domino 18 ne forte moriantur legitimum sempiternum erit ipsi et semini eius per successiones 19 locutusque est Dominus ad Mosen 20 dicens sume tibi aromata prima et zmyrnae electae quingentos siclos et cinnamomi medium id est ducentos quinquaginta calami similiter ducentos quinquaginta 21 cassiae autem quingentos siclos in pondere sanctuarii olei de olivetis mensuram hin 22 faciesque unctionis oleum sanctum unguentum conpositum opere unguentarii 23 et ungues ex eo tabernaculum testimonii et arcam testamenti 24 mensamque cum vasis suis candelabrum et utensilia eius altaria thymiamatis 25 et holocausti et universam supellectilem quae ad cultum eorum pertinent 26 sanctificabisque omnia et erunt sancta sanctorum qui tetigerit ea sanctificabitur 27 Aaron et filios eius ungues sanctificabisque eos ut sacerdotio fungantur mihi 28 filiis quoque Israhel dices hoc oleum unctionis sanctum erit mihi in generationes vestras 29 caro hominis non unguetur ex eo et iuxta conpositionem eius non facietis aliud quia sanctificatum est et sanctum erit vobis 30 homo quicumque tale conposuerit et dederit ex eo alieno exterminabitur de populo suo 31 dixitque Dominus ad Mosen sume tibi aromata stacten et onycha galbanen boni odoris et tus lucidissimum aequalis ponderis erunt omnia 32 faciesque thymiama conpositum opere unguentarii mixtum diligenter et purum et sanctificatione dignissimum 33 cumque in tenuissimum pulverem universa contuderis pones ex eo coram testimonio tabernaculi in quo loco apparebo tibi sanctum sanctorum erit vobis thymiama 34 talem conpositionem non facietis in usus vestros quia sanctum est Domino 35 homo quicumque fecerit simile ut odore illius perfruatur peribit de populis suis 37 locutusque est Dominus ad Mosen dicens 38 ecce vocavi ex nomine Beselehel filium Uri filii Hur de tribu Iuda