Exodus 31

Exodus chapter 31 from the Latin Vulgate

1 ad excogitandum fabre quicquid fieri potest ex auro et argento et aere 2 marmore et gemmis et diversitate lignorum 3 dedique ei socium Hooliab filium Achisamech de tribu Dan et in corde omnis eruditi posui sapientiam ut faciant cuncta quae praecepi tibi 4 tabernaculum foederis et arcam testimonii et propitiatorium quod super eam est et cuncta vasa tabernaculi 5 mensamque et vasa eius candelabrum purissimum cum vasis suis et altaria thymiamatis 6 et holocausti et omnia vasa eorum labium cum basi sua 7 vestes sanctas in ministerio Aaron sacerdoti et filiis eius ut fungantur officio suo in sacris 8 oleum unctionis et thymiama aromatum in sanctuario omnia quae praecepi tibi facient 9 et locutus est Dominus ad Mosen dicens 10 loquere filiis Israhel et dices ad eos videte ut sabbatum meum custodiatis quia signum est inter me et vos in generationibus vestris ut sciatis quia ego Dominus qui sanctifico vos 11 custodite sabbatum sanctum est enim vobis qui polluerit illud morte morietur qui fecerit in eo opus peribit anima illius de medio populi sui 12 sex diebus facietis opus in die septimo sabbatum est requies sancta Domino omnis qui fecerit opus in hac die morietur 13 custodiant filii Israhel sabbatum et celebrent illud in generationibus suis pactum est sempiternum 14 inter me et filios Israhel signumque perpetuum sex enim diebus fecit Dominus caelum et terram et in septimo ab opere cessavit 15 dedit quoque Mosi conpletis huiuscemodi sermonibus in monte Sinai duas tabulas testimonii lapideas scriptas digito Dei 17 videns autem populus quod moram faceret descendendi de monte Moses congregatus adversus Aaron ait surge fac nobis deos qui nos praecedant Mosi enim huic viro qui nos eduxit de terra Aegypti ignoramus quid acciderit 18 dixitque ad eos Aaron tollite inaures aureas de uxorum filiorumque et filiarum vestrarum auribus et adferte ad me