Exodus 34
Exodus chapter 34 from the Latin Vulgate
1 excidit ergo duas tabulas lapideas quales ante fuerant et de nocte consurgens ascendit in montem Sinai sicut ei praeceperat Dominus portans secum tabulas 2 cumque descendisset Dominus per nubem stetit Moses cum eo invocans nomen Domini 3 quo transeunte coram eo ait Dominator Domine Deus misericors et clemens patiens et multae miserationis ac verus 4 qui custodis misericordiam in milia qui aufers iniquitatem et scelera atque peccata nullusque apud te per se innocens est qui reddis iniquitatem patrum in filiis ac nepotibus in tertiam et quartam progeniem 5 festinusque Moses curvatus est pronus in terram et adorans 6 ait si inveni gratiam in conspectu tuo Domine obsecro ut gradiaris nobiscum populus enim durae cervicis est et auferas iniquitates nostras atque peccata nosque possideas 7 respondit Dominus ego inibo pactum videntibus cunctis signa faciam quae numquam sunt visa super terram nec in ullis gentibus ut cernat populus in cuius es medio opus Domini terribile quod facturus sum 8 observa cuncta quae hodie mando tibi ego ipse eiciam ante faciem tuam Amorreum et Chananeum et Hettheum Ferezeum quoque et Eveum et Iebuseum 9 cave ne umquam cum habitatoribus terrae illius iungas amicitias quae tibi sint in ruinam 10 sed aras eorum destrue confringe statuas lucosque succide 11 noli adorare deum alienum Dominus Zelotes nomen eius Deus est aemulator 12 ne ineas pactum cum hominibus illarum regionum ne cum fornicati fuerint cum diis suis et adoraverint simulacra eorum vocet te quispiam ut comedas de immolatis 13 nec uxorem de filiabus eorum accipies filiis tuis ne postquam ipsae fuerint fornicatae fornicari faciant et filios tuos in deos suos 14 deos conflatiles non facies tibi 15 sollemnitatem azymorum custodies septem diebus vesceris azymis sicut praecepi tibi in tempore mensis novorum mense enim verni temporis egressus es de Aegypto 16 omne quod aperit vulvam generis masculini meum erit de cunctis animantibus tam de bubus quam de ovibus meum erit 17 primogenitum asini redimes ove sin autem nec pretium pro eo dederis occidetur primogenitum filiorum tuorum redimes nec apparebis in conspectu meo vacuus 18 sex diebus operaberis die septimo cessabis arare et metere 19 sollemnitatem ebdomadarum facies tibi in primitiis frugum messis tuae triticeae et sollemnitatem quando redeunte anni tempore cuncta conduntur 20 tribus temporibus anni apparebit omne masculinum tuum in conspectu omnipotentis Domini Dei Israhel 21 cum enim tulero gentes a facie tua et dilatavero terminos tuos nullus insidiabitur terrae tuae ascendente te et apparente in conspectu Domini Dei tui ter in anno 22 non immolabis super fermento sanguinem hostiae meae neque residebit mane de victima sollemnitatis phase 23 primitias frugum terrae tuae offeres in domum Domini Dei tui non coques hedum in lacte matris suae 24 dixitque Dominus ad Mosen scribe tibi verba haec quibus et tecum et cum Israhel pepigi foedus 25 fecit ergo ibi cum Domino quadraginta dies et quadraginta noctes panem non comedit et aquam non bibit et scripsit in tabulis verba foederis decem 26 cumque descenderet Moses de monte Sinai tenebat duas tabulas testimonii et ignorabat quod cornuta esset facies sua ex consortio sermonis Dei 27 videntes autem Aaron et filii Israhel cornutam Mosi faciem timuerunt prope accedere 28 vocatique ab eo reversi sunt tam Aaron quam principes synagogae et postquam locutus est 29 venerunt ad eum etiam omnes filii Israhel quibus praecepit cuncta quae audierat a Domino in monte Sinai 30 impletisque sermonibus posuit velamen super faciem suam 31 quod ingressus ad Dominum et loquens cum eo auferebat donec exiret et tunc loquebatur ad filios Israhel omnia quae sibi fuerant imperata 32 qui videbant faciem egredientis Mosi esse cornutam sed operiebat rursus ille faciem suam si quando loquebatur ad eos 34 igitur congregata omni turba filiorum Israhel dixit ad eos haec sunt quae iussit Dominus fieri 35 sex diebus facietis opus septimus dies erit vobis sanctus sabbatum et requies Domini qui fecerit opus in eo occidetur