Exodus 35
Exodus chapter 35 from the Latin Vulgate
1 et ait Moses ad omnem catervam filiorum Israhel iste est sermo quem praecepit Dominus dicens 2 separate apud vos primitias Domino omnis voluntarius et proni animi offerat eas Domino aurum et argentum et aes 3 hyacinthum purpuram coccumque bis tinctum et byssum pilos caprarum 4 et pelles arietum rubricatas et ianthinas 5 ligna setthim 6 et oleum ad luminaria concinnanda et ut conficiatur unguentum et thymiama suavissimum 7 lapides onychinos et gemmas ad ornatum superumeralis et rationalis 8 quisquis vestrum est sapiens veniat et faciat quod Dominus imperavit 9 tabernaculum scilicet et tectum eius atque operimentum anulos et tabulata cum vectibus paxillos et bases 10 arcam et vectes propitiatorium et velum quod ante illud oppanditur 11 mensam cum vectibus et vasis et propositionis panibus 12 candelabrum ad luminaria sustentanda vasa illius et lucernas et oleum ad nutrimenta ignium 13 altare thymiamatis et vectes oleum unctionis et thymiama ex aromatibus tentorium ad ostium tabernaculi 14 altare holocausti et craticulam eius aeneam cum vectibus et vasis suis labrum et basim eius 15 cortinas atrii cum columnis et basibus tentorium in foribus vestibuli 16 paxillos tabernaculi et atrii cum funiculis suis 17 vestimenta quorum usus est in ministerio sanctuarii vestes Aaron pontificis ac filiorum eius ut sacerdotio fungantur mihi 18 egressaque omnis multitudo filiorum Israhel de conspectu Mosi 19 obtulit mente promptissima atque devota primitias Domino ad faciendum opus tabernaculi testimonii quicquid in cultum et ad vestes sanctas necessarium erat 20 viri cum mulieribus praebuerunt armillas et inaures anulos et dextralia omne vas aureum in donaria Domini separatum est 21 si quis habuit hyacinthum purpuram coccumque bis tinctum byssum et pilos caprarum pelles arietum rubricatas et ianthinas 22 argenti et aeris metalla obtulerunt Domino lignaque setthim in varios usus 23 sed et mulieres doctae dederunt quae neverant hyacinthum purpuram et vermiculum ac byssum 24 et pilos caprarum sponte propria cuncta tribuentes 25 principes vero obtulerunt lapides onychinos et gemmas ad superumerale et rationale 26 aromataque et oleum ad luminaria concinnanda et ad praeparandum unguentum ac thymiama odoris suavissimi conponendum 27 omnes viri et mulieres mente devota obtulerunt donaria ut fierent opera quae iusserat Dominus per manum Mosi cuncti filii Israhel voluntaria Domino dedicaverunt 28 dixitque Moses ad filios Israhel ecce vocavit Dominus ex nomine Beselehel filium Uri filii Hur de tribu Iuda 29 implevitque eum spiritu Dei sapientiae et intellegentiae et scientiae omni doctrina 30 ad excogitandum et faciendum opus in auro et argento et aere sculpendisque lapidibus et opere carpentario quicquid fabre adinveniri potest 31 dedit in corde eius Hooliab quoque filium Achisamech de tribu Dan 32 ambos erudivit sapientia ut faciant opera abietarii polymitarii ac plumarii de hyacintho et purpura coccoque bis tincto et bysso et texant omnia ac nova quaeque repperiant 34 fecit ergo Beselehel et Hooliab et omnis vir sapiens quibus dedit Dominus sapientiam et intellectum ut scirent fabre operari quae in usus sanctuarii necessaria sunt et quae praecepit Dominus 35 cumque vocasset eos Moses et omnem eruditum virum cui dederat Deus sapientiam et qui sponte sua obtulerant se ad faciendum opus