Exodus 36

Exodus chapter 36 from the Latin Vulgate

1 unde artifices venire conpulsi 2 dixerunt Mosi plus offert populus quam necessarium est 3 iussit ergo Moses praeconis voce cantari nec vir nec mulier quicquam ultra offerat in opere sanctuarii sicque cessatum est a muneribus offerendis 4 eo quod oblata sufficerent et superabundarent 5 feceruntque omnes corde sapientes ad explendum opus tabernaculi cortinas decem de bysso retorta et hyacintho et purpura coccoque bis tincto opere vario et arte polymita 6 quarum una habebat in longitudine viginti octo cubitos et in latitudine quattuor una mensura erat omnium cortinarum 7 coniunxitque cortinas quinque alteram alteri et alias quinque sibi invicem copulavit 8 fecit et ansas hyacinthinas in ora cortinae unius ex utroque latere et in ora cortinae alterius similiter 9 ut contra se invicem venirent ansae et mutuo iungerentur 10 unde et quinquaginta fudit circulos aureos qui morderent cortinarum ansas et fieret unum tabernaculum 11 fecit et saga undecim de pilis caprarum ad operiendum tectum tabernaculi 12 unum sagum habebat in longitudine cubitos triginta et in latitudine cubitos quattuor unius mensurae erant omnia saga 13 quorum quinque iunxit seorsum et sex alia separatim 14 fecitque ansas quinquaginta in ora sagi unius et quinquaginta in ora sagi alterius ut sibi invicem iungerentur 15 et fibulas aeneas quinquaginta quibus necteretur tectum et unum pallium ex omnibus sagis fieret 16 fecit et opertorium tabernaculi de pellibus arietum rubricatis aliudque desuper velamentum de pellibus ianthinis 17 fecit et tabulas tabernaculi de lignis setthim stantes 18 decem cubitorum erat longitudo tabulae unius et unum ac semis cubitum latitudo retinebat 19 binae incastraturae erant per singulas tabulas ut altera alteri iungeretur sic fecit in omnibus tabulis tabernaculi 20 e quibus viginti ad plagam meridianam erant contra austrum 21 cum quadraginta basibus argenteis duae bases sub una tabula ponebantur ex utraque angulorum parte ubi incastraturae laterum in angulis terminantur 22 ad plagam quoque tabernaculi quae respicit ad aquilonem fecit viginti tabulas 23 cum quadraginta argenteis basibus duas bases per singulas tabulas 24 contra occidentem vero id est ad eam partem tabernaculi quae mare respicit fecit sex tabulas 25 et duas alias per singulos angulos tabernaculi retro 26 quae iunctae erant deorsum usque sursum et in unam conpagem pariter ferebantur ita fecit ex utraque parte per angulos 27 ut octo essent simul tabulae et haberent bases argenteas sedecim binas scilicet bases sub singulis tabulis 28 fecit et vectes de lignis setthim quinque ad continendas tabulas unius lateris tabernaculi 29 et quinque alios ad alterius lateris tabulas coaptandas et extra hos quinque alios vectes ad occidentalem plagam tabernaculi contra mare 30 fecit quoque vectem alium qui per medias tabulas ab angulo usque ad angulum perveniret 31 ipsa autem tabulata deauravit et circulos eorum fecit aureos per quos vectes induci possint quos et ipsos aureis lamminis operuit 32 fecit et velum de hyacintho purpura vermiculo ac bysso retorta opere polymitario varium atque distinctum 33 et quattuor columnas de lignis setthim quas cum capitibus deauravit fusis basibus earum argenteis 34 fecit et tentorium in introitu tabernaculi ex hyacintho purpura vermiculo byssoque retorta opere plumarii 35 et columnas quinque cum capitibus suis quas operuit auro basesque earum fudit aeneas 37 fecit autem Beselehel et arcam de lignis setthim habentem duos semis cubitos in longitudinem et cubitum ac semissem in latitudinem altitudo quoque uno cubito fuit et dimidio vestivitque eam auro purissimo intus ac foris 38 et fecit illi coronam auream per gyrum