Exodus 40
Exodus chapter 40 from the Latin Vulgate
1 et inlata mensa pones super eam quae rite praecepta sunt candelabrum stabit cum lucernis suis 2 et altare aureum in quo adoletur incensum coram arca testimonii tentorium in introitu tabernaculi pones 3 et ante illud altare holocausti 4 labrum inter altare et tabernaculum quod implebis aqua 5 circumdabisque atrium tentoriis et ingressum eius 6 et adsumpto unctionis oleo ungues tabernaculum cum vasis suis ut sanctificentur 7 altare holocausti et omnia vasa eius 8 labrum cum basi sua omnia unctionis oleo consecrabis ut sint sancta sanctorum 9 adplicabisque Aaron et filios eius ad fores tabernaculi testimonii et lotos aqua 10 indues sanctis vestibus ut ministrent mihi et unctio eorum in sacerdotium proficiat sempiternum 11 fecitque Moses omnia quae praeceperat Dominus 12 igitur mense primo anni secundi in prima die mensis conlocatum est tabernaculum 13 erexitque illud Moses et posuit tabulas ac bases et vectes statuitque columnas 14 et expandit tectum super tabernaculum inposito desuper operimento sicut Dominus imperarat 15 posuit et testimonium in arca subditis infra vectibus et oraculum desuper 16 cumque intulisset arcam in tabernaculum adpendit ante eam velum ut expleret Domini iussionem 17 posuit et mensam in tabernaculo testimonii ad plagam septentrionalem extra velum 18 ordinatis coram propositionis panibus sicut praeceperat Dominus Mosi 19 posuit et candelabrum in tabernaculum testimonii e regione mensae in parte australi 20 locatis per ordinem lucernis iuxta praeceptum Domini 21 posuit et altare aureum sub tecto testimonii contra velum 22 et adolevit super eo incensum aromatum sicut iusserat Dominus 23 posuit et tentorium in introitu tabernaculi 24 et altare holocausti in vestibulo testimonii offerens in eo holocaustum et sacrificia ut Dominus imperarat 25 labrum quoque statuit inter tabernaculum testimonii et altare implens illud aqua 26 laveruntque Moses et Aaron ac filii eius manus suas et pedes 27 cum ingrederentur tectum foederis et accederent ad altare sicut praeceperat Dominus 28 erexit et atrium per gyrum tabernaculi et altaris ducto in introitu eius tentorio postquam cuncta perfecta sunt 29 operuit nubes tabernaculum testimonii et gloria Domini implevit illud 30 nec poterat Moses ingredi tectum foederis nube operiente omnia et maiestate Domini coruscante quia cuncta nubes operuerat 31 si quando nubes tabernaculum deserebat proficiscebantur filii Israhel per turmas suas 32 si pendebat desuper manebant in eodem loco 33 nubes quippe Domini incubabat per diem tabernaculo et ignis in nocte videntibus populis Israhel per cunctas mansiones suas 34 Leviticus 36 vocavit autem Mosen et locutus est ei Dominus de tabernaculo testimonii dicens 37 loquere filiis Israhel et dices ad eos homo qui obtulerit ex vobis hostiam Domino de pecoribus id est de bubus et ovibus offerens victimas 38 si holocaustum fuerit eius oblatio ac de armento masculum inmaculatum offeret ad ostium tabernaculi testimonii ad placandum sibi Dominum