Ezekiel 13

Ezekiel chapter 13 from the Latin Vulgate

1 quia scio quod me non audiet populus populus est enim dura cervice et convertetur ad cor suum in terra captivitatis suae 2 et scient quoniam ego sum Dominus Deus eorum et dabo eis cor et audient aures 3 et laudabunt me in terra captivitatis suae et memores erunt nominis mei 4 et avertent se a dorso suo duro et a malignitatibus suis quia reminiscentur viam patrum suorum qui peccaverunt in me 5 et revocabo illos in terram quam iuravi patribus illorum Abraham et Isaac et Iacob et dominabuntur eius et multiplicabo eos et non minorabuntur 6 et statuam illis testamentum alterum sempiternum ut sim illis in Deum et ipsi erunt mihi in populum et non movebo amplius populum meum filios Israhel a terra quam dedi illis 8 et nunc Domine omnipotens Deus Israhel anima in angustiis et spiritus anxius clamat ad te 9 audi Domine et miserere quia Deus es misericors et miserere nostri quia peccavimus ante te 10 quia tu sedes in sempiternum et nos peribimus in aevum 11 Domine omnipotens Deus Israhel audi nunc orationem mortuorum Israhel et filiorum ipsorum qui peccaverunt ante te et non audierunt vocem Domini Dei sui et adglutinata sunt nobis mala 12 noli meminisse iniquitates patrum nostrorum sed memento manus tuae et nominis tui in tempore isto 13 quia tu es Dominus Deus noster et laudabimus te Domine 14 quia propter hoc dedisti timorem tuum in cordibus nostris et ut invocemus nomen tuum et laudemus te in captivitate nostra quia convertemus iniquitatem patrum nostrorum qui peccaverunt ante te 15 et ecce nos hodie in captivitate nostra sumus quo nos dispersisti in inproperium et in maledictum et in peccatum secundum omnes iniquitates patrum nostrorum qui discesserunt a te Domine Deus noster 16 audi Israhel mandata vitae auribus percipite ut scias prudentiam 17 quid est Israhel quid est quod in terra es inimicorum 18 inveterasti in terra aliena coinquinatus es cum mortuis deputatus es cum descendentibus in infernum 19 dereliquisti fontem sapientiae 20 si in via Dei ambulasses habitasses in pace sempiterna 21 disce ubi sit prudentia ubi sit virtus ubi sit intellectus ut scias simul ubi sit longiturnitas vitae et victus ubi sit lumen oculorum et pax 22 quis invenit locum eius et quis intravit in thesauros eius 23 ubi sunt principes gentium et qui dominantur super bestias quae sunt super terram