Ezekiel 14
Ezekiel chapter 14 from the Latin Vulgate
1 qui argentum thesaurizant et aurum in quo confidebant homines et non est finis adquisitionis eorum qui argentum fabricant et solliciti sunt nec est inventio operum illorum 2 exterminati sunt et ad inferos descenderunt et alii loco eorum exsurrexerunt 3 iuvenes viderunt lumen et habitaverunt super terram viam autem disciplinae ignoraverunt 4 neque intellexerunt semitas eius neque filii eorum susceperunt eam a facie ipsorum longe facta est 5 non est audita in terra Chanaan neque visa est in Theman 6 filii quoque Agar qui exquirunt prudentiam quae de terra est negotiatores Merrae et Theman et fabulatores et exquisitores intellegentiae viam autem sapientiae nescierunt neque commemorati sunt semitas eius 7 o Israhel quam magna est domus Dei et ingens locus possessionis eius 8 magnus et non habet finem excelsus et inmensus 9 ibi fuerunt gigantes nominati illi qui ab initio fuerunt statura magna scientes bellum 10 non hos elegit Deus neque viam disciplinae dedit illis et perierunt 11 eo quod non haberent sapientiam et perierunt propter insipientiam suam 12 quis ascendit in caelum et accepit eam et deduxit eam de nubibus 13 quis transfretavit mare et invenit illam et adtulit illam super aurum electum 14 non est qui possit scire viam eius neque qui exquirat semitas eius 15 sed qui scit universa novit eam et invenit eam prudentia sua qui praeparavit terram in aeterno tempore et replevit eam pecudibus et quadrupedibus 16 qui emittit lumen et vadit et vocavit illud et obaudit illi in tremore 17 stellae autem lumen dederunt in custodiis suis et laetatae sunt 18 vocatae sunt et dixerunt adsumus et luxerunt ei cum iucunditate qui fecit illas 19 hic Deus noster non aestimabitur alius adversus eum 20 hic adinvenit omnem viam disciplinae et tradidit illam Iacob puero suo et Israhel dilecto suo 21 post haec in terris visus est et cum hominibus conversatus est 23 hic liber mandatorum Dei et lex quae est in aeternum omnes qui tenent eam ad vitam qui autem dereliquerint eam in mortem