Ezekiel 15

Ezekiel chapter 15 from the Latin Vulgate

1 ne tradas altero gloriam tuam et dignitatem tuam genti alienae 2 beati sumus Israhel quoniam quae Deo placent nobis manifesta sunt 3 animaequior esto populus Dei memorabilis Israhel 4 venundati estis gentibus non in perditionem sed propter quod in ira ad iracundiam provocastis Deum traditi estis adversariis 5 exacerbastis enim eum qui fecit vos Deum aeternum immolantes daemoniis et non Deo 6 obliti autem estis eum qui nutrivit vos et contristastis nutricem vestram Hierusalem 7 vidit enim iracundiam a Deo venientem vobis et dixit audite confines Sion adduxit enim mihi Deus luctum magnum 8 vidi enim captivitatem populi mei filiorum meorum et filiarum quam superduxit illis Aeternus