Ezekiel 16

Ezekiel chapter 16 from the Latin Vulgate

1 nemo gaudeat super me viduam et desolatam a multis derelicta sum propter peccata filiorum meorum quia declinaverunt a lege Dei 2 iustitias autem ipsius nescierunt nec ambulaverunt per vias mandatorum Dei neque per semitas veritatis eius cum iustitia ingressi sunt 3 veniant confines Sion et memorentur captivitatem filiorum et filiarum mearum quam superduxit illis Aeternus 4 adduxit enim super illos gentem de longinquo gentem inprobam et alterius linguae 5 qui non sunt reveriti senem neque puerorum miserti sunt et abduxerunt dilectos viduae et a filiis unicam desolaverunt 6 ego autem quid possum adiuvare vos 7 qui enim adduxit super vos mala ipse vos eripiet de manibus inimicorum vestrorum 8 ambulate filii ambulate ego enim derelicta sum sola 9 exui me stola pacis indui autem me sacco obsecrationis et clamabo ad Altissimum in diebus meis 10 animaequiores estote filii clamate ad Dominum et eripiet vos de manu principum inimicorum 11 ego enim speravi in Aeternum salutem vestram et venit mihi gaudium a Sancto super misericordia quae veniet vobis ab Aeterno salutari nostro 12 emisi enim vos cum luctu et ploratu reducet autem vos mihi Deus cum gaudio et iucunditate in sempiternum 13 sicut enim viderunt vicinae Sion captivitatem vestram sic videbunt et in celeritate salutem vestram a Deo quae superveniet vobis cum honore magno et splendore aeterno 14 filii patienter sustinete iram quae supervenit vobis persecutus est enim te inimicus tuus sed cito videbis perditionem ipsius et super cervices ipsius ascendes 15 delicati mei ambulaverunt vias asperas ducti sunt enim ut grex direptus ab inimicis 16 animaequiores estote filii et proclamate ad Deum erit enim memoria vestra ab eo qui ducit vos 17 sicut enim fuit sensus vester ut erraretis a Deo decies tantum iterum convertentes requiretis eum 18 qui enim induxit vobis mala ipse rursum adducet vobis sempiternam iucunditatem cum salute vestra 19 animaequior esto Hierusalem exhortatur enim te qui te nominavit 20 nocentes parebunt qui te vexaverunt et qui gratulati sunt in tua ruina punientur 21 civitates quibus servierunt filii tui punietur quae accepit filios tuos 22 sicut enim gavisa est in tua ruina et laetata est in tuo casu sic contristabitur in sua desolatione 23 et amputabitur exultatio multitudinis eius et gaudimonium eius erit in luctum 24 ignis enim superveniet ei ab Aeterno in longiturnis diebus et habitabitur a daemoniis in multitudinem temporis 25 circumspice Hierusalem ad orientem et vide iucunditatem a Deo tibi venientem 26 ecce enim veniunt filii tui quos dimisisti dispersos veniunt collecti ab oriente usque ad occidentem in verbo Sancti gaudentes in honorem Dei 28 exue te Hierusalem stola luctus et vexationis tuae et indue te decore et honore eius quae a Deo tibi est in sempiterna gloriae 29 circumdato te deploide a Deo iustitiae et inpone mitram capiti tuo honoris Aeterni 30 Deus enim ostendet splendorem suum in te omni quod sub caelo est 31 nominabitur enim tibi nomen tuum a Deo in sempiternum Pax iustitiae et Honor pietatis 32 exsurge Hierusalem et sta in excelso et circumspice ad orientem et vide collectos filios tuos ab oriente sole usque ad occidentem in verbo Sancti gaudentes Dei memoria 33 exierunt enim abs te pedibus ducti ab inimicis adducet autem illos Dominus ad te portatos in honorem sicut filios regni 34 constituit enim Deus humiliare omnem montem excelsum et rupes perennes et convalles replere in aequalitatem terrae ut ambulet Israhel diligenter in honorem Dei 35 obumbraverunt autem et silvae et omne lignum suavitatis Israhel mandato Dei 36 adducet enim Deus Israhel cum iucunditate in lumine maiestatis suae cum misericordia et iustitia quae est ab ipso 38 exemplum epistulae quam misit Hieremias ad abductos captivos in Babyloniam a rege Babyloniorum ut nuntiaret illis secundum quod praeceptum est illi a Deo propter peccata quae peccastis ante Deum abducemini in Babyloniam captivi a Nabuchodonosor rege Babylonum 39 ingressi itaque in Babyloniam eritis illic annis plurimis et tempus longum usque ad generationes septem post hoc autem educam vos inde cum pace 40 nunc autem videbitis in Babylonia deos aureos et argenteos et lapideos et ligneos in umeros portari ostentantes metum gentibus 41 videte ergo ne et vos similes efficiamini factis alienis et metuatis et metus vos capiat in ipsis 42 visa itaque turba de retro et ab ante adorantes dicite in cordibus vestris tibi oportet adorari Domine 43 angelus autem meus vobiscum est ipse autem exquiram animas vestras 44 nam lingua ipsorum polita a fabro ipsa etiam inaurata et inargentata falsa sunt et non possunt loqui 45 et sicut virgini amanti ornamenti ita accepto auro fabricati sunt 46 coronas certe habent aureas super capita sua dii illorum unde subtrahent sacerdotes ab eis aurum et argentum et erogant illud in semet ipsis 47 dant autem et ex ipso prostitutis et meretrices ornant et iterum cum receperint illud a meretricibus ornant deos suos 48 hii autem non liberantur ab erugine et tinea 49 opertis autem illis veste purpurea extergent faciem ipsorum propter pulverem domus qui est plurimus inter eos 50 sceptrum autem habet ut homo sicut iudex regionis qui in se peccantem non interficit 51 habet etiam gladium in manu et securem se autem de bello et a latronibus non liberat unde vobis notum sit quia non sunt dii 52 ne ergo timueritis eos sicut enim vas hominis confractum inutile efficitur tales sunt et dii illorum 53 constitutis illis in domo oculi eorum pleni sunt pulvere a pedibus introeuntium 54 et sicut alicui qui regem offendit circumseptae sunt ianuae aut sicut ad sepulchrum adductum mortuum ita tutant sacerdotes ostia clusuris et seris ne a latronibus expolientur 55 lucernas accendunt illis et quidem multas ex quibus nullam videre possunt sunt autem sicut trabes in domo 56 corda vero eorum dicunt elingere serpentes qui de terra sunt dum comedent eos et vestimentum ipsorum et non sentiunt 57 nigrae fiunt facies eorum a fumo qui in domo fit 58 supra corpus eorum et supra caput volant noctuae et hirundines et aves etiam similiter et cattae 59 unde scietis quia non sunt dii ne ergo timueritis eos 60 aurum etiam quod habent ad speciem est nisi aliquis exterserit eruginem non fulgebunt neque enim dum conflarentur sentiebant 61 ex omni pretio empta sunt in quibus spiritus non est in ipsis 62 sine pedibus in umeris portantur ostentantes ignobilitatem suam hominibus confundantur etiam qui colunt ea 63 propterea si ceciderint in terram a semet ipsis non surgent neque si quis eum statuerit rectum per semet ipsum stabit sed sicut mortuis munera eorum illis adponentur