Ezekiel 17
Ezekiel chapter 17 from the Latin Vulgate
1 de sacrificiis eorum fetae et menstruatae contingunt scientes itaque ex his quia non sunt dii ne timeatis eos 2 unde enim vocantur dii quia mulieres adponunt diis argenteis et aureis et ligneis 3 et in domibus eorum sacerdotes sedent habentes tunicas scissas et capita et barbas rasa quorum capita nuda sunt 4 rugiunt autem clamantes contra deos suos sicut in cena mortui 5 a vestimento eorum auferent sacerdotes et vestiunt uxores suas et filios suos 6 neque si quid mali patiantur ab aliquo neque si quid bonum poterunt retribuere neque regem constituere possunt neque auferre 7 similiter neque divitias dare possunt neque malum retribuere si quis illis votum voverit et non reddiderit nec hoc requirent 8 hominem a morte non liberant neque infimum a potentiore eripient 9 hominem caecum ad visum non restituent de necessitate hominem non liberabunt 10 viduae non miserebuntur neque orfanis benefacient 11 lapidibus de monte similes sunt dii illorum lignei et lapidei aurei et argentei qui autem colunt illa confundentur 12 quomodo ergo aestimandum est aut dicendum illos esse deos 13 adhuc enim ipsis Chaldeis non honorantibus ea qui cum audierint mutum non posse loqui offerent illum ad Bel postulantes ab eo loqui 14 quasi possint sentire qui non habent motum et ipsi cum intellexerint relinquent ea sensum enim non habent ipsi dii illorum 15 mulieres autem circumdatis funibus in viis sedent succendentes ossa olivarum 16 cum autem aliqua ex ipsis adtracta ab aliquo transeunte dormierit proximae suae exprobrat quod ea non sit digna habita sicut ipsa neque funis eius disruptus sit 17 omnia autem quae illis fiunt falsa sunt quomodo ergo aestimandum aut dicendum est esse illos deos 18 a fabris autem et ab aurificibus facta sunt nihil aliud erint nisi id quod volunt esse sacerdotes 19 aurifices ipsi etiam qui ea faciunt non sunt multi temporis numquid ergo possunt quae ab ipsis fabricata sunt esse dii 20 reliquerunt autem falsa et obprobrium postea futuris 21 nam cum supervenerit illis proelium et mala cogitant post se sacerdotes ubi se abscondant cum illis 22 quomodo ergo sentiri debeant quoniam dii sunt qui nec de bello se liberant neque de malis se eripiunt 23 nam cum sint lignea et inaurata et inargentata scietur postea quia falsa sunt gentibus universis et regibus quae manifestata sunt quia non sunt dii sed opera manuum hominum et nullum opus Dei in illis 24 unde ergo notum est quia non sunt dii sed opera manuum hominum et nullum Dei opus in ipsis est