Ezekiel 18

Ezekiel chapter 18 from the Latin Vulgate

1 iudicium quoque non discernent neque regionem liberabunt ab iniuria quia nihil possunt sicut corniculae inter medium caeli et terrae 2 etenim cum inciderit ignis in domum deorum ligneorum aureorum et argenteorum sacerdotes quidem ipsorum fugient et liberabuntur ipsi vero sicut trabes in medio conburentur 3 regi autem et bello non resistent quomodo ergo aestimandum est aut recipiendum quia dii sunt 4 non a furibus neque a latronibus se liberabunt dii lignei et lapidei et inaurati et argentati quibus hii qui fortiores sunt 5 aurum et argentum et vestimentum quod operti sunt auferent illis et abibunt nec sibi auxilium ferunt 6 itaque melius est esse regem ostentantem virtutem suam aut vas in domo utile in quo gloriabitur qui possidet illud quam falsi dii vel ostium in domo quod custodit quae in ipsa sunt quam falsi dii 7 sol quidem et luna sidera cum sint splendida et emissa ad utilitates obaudiunt 8 similiter et fulgur cum apparuerit perspicuum est id ipsum autem et spiritus in omni regione spirat 9 et nubes quibus cum imperatum fuerit a Deo perambulare universum orbem perficiunt quod imperatum est eis 10 ignis etiam missus desuper ut consumat montes et silvas facit quod praeceptum est ei haec autem neque speciebus neque virtutibus uni eorum similia sunt 11 unde neque aestimandum est neque dicendum esse illos deos quando non possint neque iudicium iudicare neque benefacere hominibus 12 scientes itaque quia non sunt dii ne ergo timueritis eos 13 neque enim regibus maledicent neque benedicent 14 signa etiam in caelo gentibus non ostendunt neque ut sol lucebunt neque inluminabunt ut luna 15 bestiae meliores sunt illis quae possunt fugere sub tectum ac prodesse sibi 16 nullo itaque modo nobis est manifestum quia sunt dii propter quod ne timeatis eos 17 nam sicut in cucumeraria formido nihil custodit ita sunt dii illorum lignei et argentei et inaurati 18 eodem modo et in horto spina alba supra quam omnis avis sedet similiter et mortuo proiecto in tenebris similes sunt dii illorum lignei et inaurati et inargentati 19 a purpura quoque et marmore quae supra illos tineant scietis itaque quia non sunt dii ipsi etiam postremo comeduntur et erit obprobrium in regione 20 melior est homo iustus qui non habet simulacra nam erit longe ab obprobriis 21 Ezechiel 23 et factum est in tricesimo anno in quarto mense in quinta mensis cum essem in medio captivorum iuxta fluvium Chobar aperti sunt caeli et vidi visiones Dei 24 in quinta mensis ipse est annus quintus transmigrationis regis Ioachin 25 factum est verbum Domini ad Hiezecihel filium Buzi sacerdotem in terra Chaldeorum secus flumen Chobar et facta est super eum ibi manus Domini 26 et vidi et ecce ventus turbinis veniebat ab aquilone et nubes magna et ignis involvens et splendor in circuitu eius et de medio eius quasi species electri id est de medio ignis 27 et ex medio eorum similitudo quattuor animalium et hic aspectus eorum similitudo hominis in eis 28 et quattuor facies uni et quattuor pinnae uni 29 et pedes eorum pedes recti et planta pedis eorum quasi planta pedis vituli et scintillae quasi aspectus aeris candentis 30 et manus hominis sub pinnis eorum in quattuor partibus et facies et pinnas per quattuor partes habebant 31 iunctaeque erant pinnae eorum alterius ad alterum non revertebantur cum incederent sed unumquodque ante faciem suam gradiebatur 32 similitudo autem vultus eorum facies hominis et facies leonis a dextris ipsorum quattuor facies autem bovis a sinistris ipsorum quattuor et facies aquilae ipsorum quattuor