Ezekiel 2

Ezekiel chapter 2 from the Latin Vulgate

1 et capitella super utramque aerea altitudo capitelli unius quinque cubitorum et retiacula et mala granata 2 nonaginta sex dependentia omnia mala granata centum retiaculis circumdabantur 3 et tulit magister militiae Saraiam sacerdotem primum et Sophoniam sacerdotem secundum et tres custodes vestibuli 4 et de civitate tulit eunuchum unum qui erat praepositus super viros bellatores et septem viros de his qui videbant faciem regis qui inventi sunt in civitate et scribam principem militum qui probabat tirones et sexaginta viros de populo terrae qui inventi sunt in medio civitatis 5 tulit autem eos Nabuzardan magister militiae et duxit eos ad regem Babylonis in Reblatha 6 et percussit eos rex Babylonis et interfecit eos in Reblatha in terra Emath et translatus est Iuda de terra sua 7 iste est populus quem transtulit Nabuchodonosor in anno septimo Iudaeos tria milia et viginti tres 8 in anno octavodecimo Nabuchodonosor de Hierusalem animas octingentas triginta duas 9 in anno vicesimo tertio Nabuchodonosor transtulit Nabuzardan magister militiae Iudaeorum animas septingentas quadraginta quinque omnes ergo animae quattuor milia sescentae 10 et factum est in tricesimo septimo anno transmigrationis Ioachim regis Iudae duodecimo mense vicesima quinta mensis elevavit Evilmerodach rex Babylonis ipso anno regni sui caput Ioachim regis Iudae et eduxit eum de domo carceris