Ezekiel 24
Ezekiel chapter 24 from the Latin Vulgate
1 et elevata sunt cherubin ipsum est animal quod videram iuxta flumen Chobar 2 cumque ambularent cherubin ibant pariter et rotae iuxta ea et cum levarent cherubin alas suas ut exaltarentur de terra non residebant rotae sed et ipsae iuxta erant 3 stantibus illis stabant et cum elevatis elevabantur spiritus enim vitae erat in eis 4 et egressa est gloria Domini a limine templi et stetit super cherubin 5 et elevantia cherubin alas suas exaltata sunt a terra coram me et illis egredientibus rotae quoque subsecutae sunt et stetit in introitu portae domus Domini orientalis et gloria Dei Israhel erat super ea 6 ipsum est animal quod vidi subter Deum Israhel iuxta fluvium Chobar et intellexi quia cherubin essent 7 quattuor per quattuor vultus uni et quattuor alae uni et similitudo manus hominis sub alis eorum 8 et similitudo vultuum eorum ipsi vultus quos videram iuxta fluvium Chobar et intuitus eorum et impetus singulorum ante faciem suam ingredi 10 et elevavit me spiritus et introduxit me ad portam domus Domini orientalem quae respicit solis ortum et ecce in introitu portae viginti quinque viri et vidi in medio eorum Hiezoniam filium Azur et Pheltiam filium Banaiae principes populi 11 dixitque ad me fili hominis hii viri qui cogitant iniquitatem et tractant consilium pessimum in urbe ista 12 dicentes nonne dudum aedificatae sunt domus haec est lebes nos autem carnes 13 idcirco vaticinare de eis vaticinare fili hominis 14 et inruit in me spiritus Domini et dixit ad me loquere haec dicit Dominus sic locuti estis domus Israhel et cogitationes cordis vestri ego novi 15 plurimos occidistis in urbe hac et implestis vias eius interfectis 16 propterea haec dicit Dominus Deus interfecti vestri quos posuistis in medio eius hii sunt carnes et haec est lebes et educam vos de medio eius 17 gladium metuistis et gladium inducam super vos ait Dominus Deus 18 et eiciam vos de medio eius daboque vos in manu hostium et faciam in vobis iudicia 19 gladio cadetis in finibus Israhel iudicabo vos et scietis quia ego Dominus 20 haec non erit vobis in lebetem et vos non eritis in medio eius in carnes in finibus Israhel iudicabo vos 21 et scietis quia ego Dominus qui in praeceptis meis non ambulastis et iudicia mea non fecistis sed iuxta iudicia gentium quae in circuitu vestro sunt estis operati 22 et factum est cum prophetarem Pheltias filius Banaiae mortuus est et cecidi in faciem meam clamans voce magna et dixi heu heu heu Domine Deus consummationem tu facis reliquiarum Israhel 23 et factum est verbum Domini ad me dicens 24 fili hominis fratres tui fratres tui viri propinqui tui et omnis domus Israhel universi quibus dixerunt habitatores Hierusalem longe recedite a Domino nobis data est terra in possessionem 25 propterea haec dicit Dominus Deus quia longe feci eos in gentibus et quia dispersi eos in terris ero eis in sanctificationem modicam in terris ad quas venerunt 26 propterea loquere haec dicit Dominus Deus congregabo vos de populis et adunabo de terris in quibus dispersi estis daboque vobis humum Israhel 27 et ingredientur illuc et auferent omnes offensiones cunctasque abominationes eius de illa