Ezekiel 25
Ezekiel chapter 25 from the Latin Vulgate
1 ut in praeceptis meis ambulent et iudicia mea custodiant faciantque ea et sint mihi in populum et ego sim eis in Deum 2 quorum cor post offendicula et abominationes suas ambulat horum viam in capite suo ponam dicit Dominus Deus 3 et elevaverunt cherubin alas suas et rotae cum eis et gloria Dei Israhel erat super ea 4 et ascendit gloria Domini de medio civitatis stetitque super montem qui est ad orientem urbis 5 et spiritus levavit me adduxitque in Chaldeam ad transmigrationem in visione in spiritu Dei et sublata est a me visio quam videram 6 et locutus sum ad transmigrationem omnia verba Domini quae ostenderat mihi 8 et factus est sermo Domini ad me dicens 9 fili hominis in medio domus exasperantis tu habitas qui oculos habent ad videndum et non vident et aures ad audiendum et non audiunt quia domus exasperans est 10 tu ergo fili hominis fac tibi vasa transmigrationis et transmigrabis per diem coram eis transmigrabis autem de loco tuo ad locum alterum in conspectu eorum si forte aspiciant quia domus exasperans est 11 et efferes foras vasa tua quasi vasa transmigrantis per diem in conspectu eorum tu autem egredieris vespere coram eis sicut egreditur migrans 12 ante oculos eorum perfodi tibi parietem et egredieris per eum 13 in conspectu eorum in umeris portaberis in caligine effereris faciem tuam velabis et non videbis terram quia portentum dedi te domui Israhel 14 feci ergo sicut praeceperat mihi vasa mea protuli quasi vasa transmigrantis per diem et vespere perfodi mihi parietem manu in caligine egressus sum et in umeris portatus in conspectu eorum 15 et factus est sermo Domini ad me mane dicens 16 fili hominis numquid non dixerunt ad te domus Israhel domus exasperans quid tu facis 17 dic ad eos haec dicit Dominus Deus super ducem onus istud qui est in Hierusalem et super omnem domum Israhel quae est in medio eorum