Ezekiel 26
Ezekiel chapter 26 from the Latin Vulgate
1 et dux qui est in medio eorum in umeris portabitur in caligine egredietur parietem perfodient ut educant eum facies eius operietur ut non videat oculo terram 2 et extendam rete meum super illum et capietur in sagena mea et adducam eum in Babylonem in terram Chaldeorum et ipsam non videbit ibique morietur 3 et omnes qui circa eum sunt praesidium eius et agmina eius dispergam in omnem ventum et gladium evaginabo post eos 4 et scient quia ego Dominus quando dispersero illos in gentibus et disseminavero eos in terris 5 et relinquam ex eis viros paucos a gladio et fame et pestilentia ut narrent omnia scelera eorum in gentibus ad quas ingredientur et scient quia ego Dominus 6 et factus est sermo Domini ad me dicens 7 fili hominis panem tuum in conturbatione comede sed et aquam tuam in festinatione et maerore bibe 8 et dices ad populum terrae haec dicit Dominus Deus ad eos qui habitant in Hierusalem in terra Israhel panem suum in sollicitudine comedent et aquam suam in desolatione bibent ut desoletur terra a multitudine sua propter iniquitatem omnium qui habitant in ea 9 et civitates quae nunc habitantur desolatae erunt terraque deserta et scietis quia ego Dominus 10 et factus est sermo Domini ad me dicens 11 fili hominis quod est proverbium istud vobis in terra Israhel dicentium in longum differentur dies et peribit omnis visio 12 ideo dic ad eos haec dicit Dominus Deus quiescere faciam proverbium istud neque vulgo dicetur ultra in Israhel et loquere ad eos quod adpropinquaverint dies et sermo omnis visionis 13 non enim erit ultra omnis visio cassa neque divinatio ambigua in medio filiorum Israhel 14 quia ego Dominus loquar quodcumque locutus fuero verbum et fiet non prolongabitur amplius sed in diebus vestris domus exasperans loquar verbum et faciam illud dicit Dominus Deus 15 et factus est sermo Domini ad me dicens 16 fili hominis ecce domus Israhel dicentium visio quam hic videt in dies multos et in tempora longa iste prophetat 17 propterea dic ad eos haec dicit Dominus Deus non prolongabitur ultra omnis sermo meus verbum quod locutus fuero conplebitur dicit Dominus Deus 19 et factus est sermo Domini ad me dicens 20 fili hominis vaticinare ad prophetas Israhel qui prophetant et dices prophetantibus de corde suo audite verbum Domini 21 haec dicit Dominus Deus vae prophetis insipientibus qui sequuntur spiritum suum et nihil vident