Ezekiel 46
Ezekiel chapter 46 from the Latin Vulgate
1 cui adsimilatus es o inclite atque sublimis inter ligna voluptatis ecce deductus es cum lignis voluptatis ad terram ultimam in medio incircumcisorum dormies cum his qui interfecti sunt gladio ipse est Pharao et omnis multitudo eius dicit Dominus Deus 3 et factum est duodecimo anno in mense duodecimo in una mensis factum est verbum Domini ad me dicens 4 fili hominis adsume lamentum super Pharao regem Aegypti et dices ad eum leoni gentium adsimilatus es et draconi qui est in mari et ventilabas cornu in fluminibus tuis et conturbabas aquas pedibus tuis et conculcabas flumina eorum 5 propterea haec dicit Dominus Deus expandam super te rete meum in multitudine populorum multorum et extrahent te in sagena mea 6 et proiciam te in terram super faciem agri abiciam te et habitare faciam super te omnia volatilia caeli et saturabo de te bestias universae terrae 7 et dabo carnes tuas super montes et implebo colles tuos sanie tua 8 et inrigabo terram pedore sanguinis tui super montes et valles implebuntur ex te 9 et operiam cum extinctus fueris caelos et nigrescere faciam stellas eius solem nube tegam et luna non dabit lumen suum 10 omnia luminaria caeli maerere faciam super te et dabo tenebras super terram tuam dicit Dominus Deus 11 et inritabo cor populorum multorum cum induxero contritionem tuam in gentibus super terras quas nescis 12 et stupescere faciam super te populos multos et reges eorum horrore nimio formidabunt super te cum volare coeperit gladius meus super facies eorum et obstupescent repente singuli pro anima sua in die ruinae suae 13 quia haec dicit Dominus Deus gladius regis Babylonis veniet tibi 14 in gladiis fortium deiciam multitudinem tuam inexpugnabiles gentes omnes heae et vastabunt superbiam Aegypti et dissipabitur multitudo eius 15 et perdam omnia iumenta eius quae erant super aquas plurimas et non conturbabit eas pes hominis ultra neque ungula iumentorum turbabit eas 16 tunc purissimas reddam aquas eorum et flumina eorum quasi oleum adducam ait Dominus Deus 17 cum dedero terram Aegypti desolatam deseretur autem terra a plenitudine sua quando percussero omnes habitatores eius et scient quia ego Dominus 18 planctus est et plangent eum filiae gentium plangent eum super Aegypto et super multitudine eius plangent eum ait Dominus Deus 19 et factum est in duodecimo anno in quintadecima mensis factum est verbum Domini ad me dicens 20 fili hominis cane lugubre super multitudine Aegypti et detrahe eam ipsam et filias gentium robustarum ad terram ultimam cum his qui descendunt in lacum 21 quo pulchrior es descende et dormi cum incircumcisis 22 in medio interfectorum gladio cadent gladius datus est adtraxerunt eam et omnes populos eius 23 loquentur ei potentissimi robustorum de medio inferni qui cum auxiliatoribus eius descenderunt et dormierunt incircumcisi interfecti gladio 24 ibi Assur et omnis multitudo eius in circuitu illius sepulchra eius omnes interfecti et qui ceciderunt gladio