Ezra 10
Ezra chapter 10 from the Latin Vulgate
1 et missa est vox in Iuda et in Hierusalem omnibus filiis transmigrationis ut congregarentur in Hierusalem 2 et omnis qui non venerit in tribus diebus iuxta consilium principum et seniorum auferetur universa substantia eius et ipse abicietur de coetu transmigrationis 3 convenerunt igitur omnes viri Iuda et Beniamin in Hierusalem tribus diebus ipse est mensis nonus vicesimo die mensis et sedit omnis populus in platea domus Dei trementes pro peccato et pluviis 4 et surrexit Ezras sacerdos et dixit ad eos vos transgressi estis et duxistis uxores alienigenas ut adderetis super delictum Israhel 5 et nunc date confessionem Domino Deo patrum vestrorum et facite placitum eius et separamini a populis terrae et ab uxoribus alienigenis 6 et respondit universa multitudo dixitque voce magna iuxta verbum tuum ad nos sic fiat 7 verumtamen quia populus multus est et tempus pluviae et non sustinemus stare foris et opus non est diei unius vel duorum vehementer quippe peccavimus in sermone isto 8 constituantur principes in universa multitudine et omnes in civitatibus nostris qui duxerunt uxores alienigenas veniant in temporibus statutis et cum his seniores per civitatem et civitatem et iudices eius donec avertatur ira Dei nostri a nobis super peccato hoc 9 igitur Ionathan filius Asahel et Iaazia filius Thecuae steterunt super hoc et Mesollam et Sebethai Levites adiuverunt eos 10 feceruntque sic filii transmigrationis et abierunt Ezras sacerdos et viri principes familiarum in domum patrum suorum et omnes per nomina sua et sederunt in die primo mensis decimi ut quaererent rem 11 et consummati sunt omnes viri qui duxerant uxores alienigenas usque ad diem primam mensis primi 12 et inventi sunt de filiis sacerdotum qui duxerant uxores alienigenas de filiis Iosue filii Iosedech et fratres eius Maasia et Eliezer et Iarib et Godolia 13 et dederunt manus suas ut eicerent uxores suas et pro delicto suo arietem de ovibus offerrent 14 et de filiis Emmer Anani et Zebedia 15 et de filiis Erim Masia et Helia et Semeia et Hiehihel et Ozias 16 et de filiis Phessur Helioenai Maasia Ismahel Nathanahel Iozabeth et Elasa 17 et de filiis Levitarum Iozabeth et Semei et Celaia ipse est Calita Phataia Iuda et Eliezer 18 et de cantoribus Eliasub et de ianitoribus Sellum et Telem et Uri 19 et ex Israhel de filiis Pharos Remia et Ezia et Melchia et Miamin et Eliezer et Melchia et Banea 20 et de filiis Helam Mathania Zaccharias et Hiehil et Abdi et Irimoth et Helia 21 et de filiis Zethua Helioenai Eliasib Mathania et Ierimuth et Zabeth et Aziza 22 et de filiis Bebai Iohanan Anania Zabbai Athalai 23 et de filiis Bani Mosollam et Melluch et Adaia Iasub et Saal et Ramoth 24 et de filiis Phaethmoab Edna et Chalal Banaias Maasias Mathanias Beselehel et Bennui et Manasse 25 et de filiis Erem Eliezer Iesue Melchias Semeias Symeon 26 Beniamin Maloch Samarias 27 de filiis Asom Matthanai Matthetha Zabed Elipheleth Iermai Manasse Semei 28 de filiis Bani Maaddi Amram et Huhel 29 Baneas et Badaias Cheiliau 30 Vannia Marimuth et Eliasib 31 Matthanias Mathanai et Iasi 32 et Bani et Bennui Semei 33 et Salmias et Nathan et Adaias 34 Mechnedabai Sisai Sarai 35 Ezrel et Selemau Semeria 36 Sellum Amaria Ioseph 37 de filiis Nebu Iaihel Matthathias Zabed Zabina Ieddu et Iohel Banaia 38 omnes hii acceperunt uxores alienigenas et fuerunt ex eis mulieres quae pepererant filios 39 Nehemiae 41 verba Neemiae filii Echliae et factum est in mense casleu anno vicesimo et ego eram in Susis castro 42 et venit Anani unus de fratribus meis ipse et viri ex Iuda et interrogavi eos de Iudaeis qui remanserant et supererant de captivitate et de Hierusalem 43 et dixerunt mihi qui remanserunt et derelicti sunt de captivitate ibi in provincia in adflictione magna sunt et in obprobrio et murus Hierusalem dissipatus est et portae eius conbustae sunt igni 44 cumque audissem verba huiuscemodi sedi et flevi et luxi diebus et ieiunabam et orabam ante faciem Dei caeli