Galatians 1
Galatians chapter 1 from the Latin Vulgate
1 miror quod sic tam cito transferimini ab eo qui vos vocavit in gratiam Christi in aliud evangelium 2 quod non est aliud nisi sunt aliqui qui vos conturbant et volunt convertere evangelium Christi 3 sed licet nos aut angelus de caelo evangelizet vobis praeterquam quod evangelizavimus vobis anathema sit 4 sicut praediximus et nunc iterum dico si quis vobis evangelizaverit praeter id quod accepistis anathema sit 5 modo enim hominibus suadeo aut Deo aut quaero hominibus placere si adhuc hominibus placerem Christi servus non essem 6 notum enim vobis facio fratres evangelium quod evangelizatum est a me quia non est secundum hominem 7 neque enim ego ab homine accepi illud neque didici sed per revelationem Iesu Christi 8 audistis enim conversationem meam aliquando in iudaismo quoniam supra modum persequebar ecclesiam Dei et expugnabam illam 9 et proficiebam in iudaismo supra multos coetaneos in genere meo abundantius aemulator existens paternarum mearum traditionum 10 cum autem placuit ei qui me segregavit de utero matris meae et vocavit per gratiam suam 11 ut revelaret Filium suum in me ut evangelizarem illum in gentibus continuo non adquievi carni et sanguini 12 neque veni Hierosolyma ad antecessores meos apostolos sed abii in Arabiam et iterum reversus sum Damascum 13 deinde post annos tres veni Hierosolyma videre Petrum et mansi apud eum diebus quindecim 14 alium autem apostolorum vidi neminem nisi Iacobum fratrem Domini 15 quae autem scribo vobis ecce coram Deo quia non mentior 16 deinde veni in partes Syriae et Ciliciae 17 eram autem ignotus facie ecclesiis Iudaeae quae erant in Christo 18 tantum autem auditum habebant quoniam qui persequebatur nos aliquando nunc evangelizat fidem quam aliquando expugnabat 19 et in me clarificabant Deum 21 deinde post annos quattuordecim iterum ascendi Hierosolyma cum Barnaba adsumpto et Tito 22 ascendi autem secundum revelationem et contuli cum illis evangelium quod praedico in gentibus seorsum autem his qui videbantur ne forte in vacuum currerem aut cucurrissem 23 sed neque Titus qui mecum erat cum esset gentilis conpulsus est circumcidi 24 sed propter subintroductos falsos fratres qui subintroierunt explorare libertatem nostram quam habemus in Christo Iesu ut nos in servitutem redigerent