Galatians 2

Galatians chapter 2 from the Latin Vulgate

1 ab his autem qui videbantur esse aliquid quales aliquando fuerint nihil mea interest Deus personam hominis non accipit mihi enim qui videbantur nihil contulerunt 2 sed e contra cum vidissent quod creditum est mihi evangelium praeputii sicut Petro circumcisionis 3 qui enim operatus est Petro in apostolatum circumcisionis operatus est et mihi inter gentes 4 et cum cognovissent gratiam quae data est mihi Iacobus et Cephas et Iohannes qui videbantur columnae esse dextras dederunt mihi et Barnabae societatis ut nos in gentes ipsi autem in circumcisionem 5 tantum ut pauperum memores essemus quod etiam sollicitus fui hoc ipsum facere 6 cum autem venisset Cephas Antiochiam in faciem ei restiti quia reprehensibilis erat 7 prius enim quam venirent quidam ab Iacobo cum gentibus edebat cum autem venissent subtrahebat et segregabat se timens eos qui ex circumcisione erant 8 et simulationi eius consenserunt ceteri Iudaei ita ut et Barnabas duceretur ab eis in illa simulatione 9 sed cum vidissem quod non recte ambularent ad veritatem evangelii dixi Cephae coram omnibus si tu cum Iudaeus sis gentiliter et non iudaice vivis quomodo gentes cogis iudaizare 10 nos natura Iudaei et non ex gentibus peccatores 11 scientes autem quod non iustificatur homo ex operibus legis nisi per fidem Iesu Christi et nos in Christo Iesu credidimus ut iustificemur ex fide Christi et non ex operibus legis propter quod ex operibus legis non iustificabitur omnis caro 12 quod si quaerentes iustificari in Christo inventi sumus et ipsi peccatores numquid Christus peccati minister est absit 13 si enim quae destruxi haec iterum aedifico praevaricatorem me constituo 14 ego enim per legem legi mortuus sum ut Deo vivam Christo confixus sum cruci 15 vivo autem iam non ego vivit vero in me Christus quod autem nunc vivo in carne in fide vivo Filii Dei qui dilexit me et tradidit se ipsum pro me 16 non abicio gratiam Dei si enim per legem iustitia ergo Christus gratis mortuus est 18 o insensati Galatae quis vos fascinavit ante quorum oculos Iesus Christus proscriptus est crucifixus 19 hoc solum volo a vobis discere ex operibus legis Spiritum accepistis an ex auditu fidei 20 sic stulti estis cum Spiritu coeperitis nunc carne consummamini 21 tanta passi estis sine causa si tamen sine causa