Galatians 3
Galatians chapter 3 from the Latin Vulgate
1 sicut Abraham credidit Deo et reputatum est ei ad iustitiam 2 cognoscitis ergo quia qui ex fide sunt hii sunt filii Abrahae 3 providens autem scriptura quia ex fide iustificat gentes Deus praenuntiavit Abrahae quia benedicentur in te omnes gentes 4 igitur qui ex fide sunt benedicentur cum fideli Abraham 5 quicumque enim ex operibus legis sunt sub maledicto sunt scriptum est enim maledictus omnis qui non permanserit in omnibus quae scripta sunt in libro legis ut faciat ea 6 quoniam autem in lege nemo iustificatur apud Deum manifestum est quia iustus ex fide vivit 7 lex autem non est ex fide sed qui fecerit ea vivet in illis 8 Christus nos redemit de maledicto legis factus pro nobis maledictum quia scriptum est maledictus omnis qui pendet in ligno 9 ut in gentibus benedictio Abrahae fieret in Christo Iesu ut pollicitationem Spiritus accipiamus per fidem 10 fratres secundum hominem dico tamen hominis confirmatum testamentum nemo spernit aut superordinat 11 Abrahae dictae sunt promissiones et semini eius non dicit et seminibus quasi in multis sed quasi in uno et semini tuo qui est Christus 12 hoc autem dico testamentum confirmatum a Deo quae post quadringentos et triginta annos facta est lex non irritam facit ad evacuandam promissionem 13 nam si ex lege hereditas iam non ex repromissione Abrahae autem per promissionem donavit Deus 14 quid igitur lex propter transgressiones posita est donec veniret semen cui promiserat ordinata per angelos in manu mediatoris 15 mediator autem unius non est Deus autem unus est 16 lex ergo adversus promissa Dei absit si enim data esset lex quae posset vivificare vere ex lege esset iustitia 17 sed conclusit scriptura omnia sub peccato ut promissio ex fide Iesu Christi daretur credentibus 18 prius autem quam veniret fides sub lege custodiebamur conclusi in eam fidem quae revelanda erat 19 itaque lex pedagogus noster fuit in Christo ut ex fide iustificemur 20 at ubi venit fides iam non sumus sub pedagogo 21 omnes enim filii Dei estis per fidem in Christo Iesu 22 quicumque enim in Christo baptizati estis Christum induistis 23 non est Iudaeus neque Graecus non est servus neque liber non est masculus neque femina omnes enim vos unum estis in Christo Iesu 24 si autem vos Christi ergo Abrahae semen estis secundum promissionem heredes 26 dico autem quanto tempore heres parvulus est nihil differt servo cum sit dominus omnium 27 sed sub tutoribus est et actoribus usque ad praefinitum tempus a patre 28 ita et nos cum essemus parvuli sub elementis mundi eramus servientes 29 at ubi venit plenitudo temporis misit Deus Filium suum factum ex muliere factum sub lege