Galatians 4
Galatians chapter 4 from the Latin Vulgate
1 quoniam autem estis filii misit Deus Spiritum Filii sui in corda nostra clamantem Abba Pater 2 itaque iam non es servus sed filius quod si filius et heres per Deum 3 sed tunc quidem ignorantes Deum his qui natura non sunt dii serviebatis 4 nunc autem cum cognoveritis Deum immo cogniti sitis a Deo quomodo convertimini iterum ad infirma et egena elementa quibus denuo servire vultis 5 dies observatis et menses et tempora et annos 6 timeo vos ne forte sine causa laboraverim in vobis 7 estote sicut et ego quia et ego sicut vos fratres obsecro vos nihil me laesistis 8 scitis autem quia per infirmitatem carnis evangelizavi vobis iam pridem 9 et temptationem vestram in carne mea non sprevistis neque respuistis sed sicut angelum Dei excepistis me sicut Christum Iesum 10 ubi est ergo beatitudo vestra testimonium enim perhibeo vobis quia si fieri posset oculos vestros eruissetis et dedissetis mihi 11 ergo inimicus vobis factus sum verum dicens vobis 12 aemulantur vos non bene sed excludere vos volunt ut illos aemulemini 13 bonum autem aemulamini in bono semper et non tantum cum praesens sum apud vos 14 filioli mei quos iterum parturio donec formetur Christus in vobis 15 vellem autem esse apud vos modo et mutare vocem meam quoniam confundor in vobis 16 dicite mihi qui sub lege vultis esse legem non legistis 17 scriptum est enim quoniam Abraham duos filios habuit unum de ancilla et unum de libera 18 sed qui de ancilla secundum carnem natus est qui autem de libera per repromissionem 19 quae sunt per allegoriam dicta haec enim sunt duo testamenta unum quidem a monte Sina in servitutem generans quae est Agar 20 Sina enim mons est in Arabia qui coniunctus est ei quae nunc est Hierusalem et servit cum filiis eius 21 illa autem quae sursum est Hierusalem libera est quae est mater nostra 22 scriptum est enim laetare sterilis quae non paris erumpe et exclama quae non parturis quia multi filii desertae magis quam eius quae habet virum 23 nos autem fratres secundum Isaac promissionis filii sumus 24 sed quomodo tunc qui secundum carnem natus fuerat persequebatur eum qui secundum spiritum ita et nunc 25 sed quid dicit scriptura eice ancillam et filium eius non enim heres erit filius ancillae cum filio liberae 26 itaque fratres non sumus ancillae filii sed liberae qua libertate nos Christus liberavit 28 state et nolite iterum iugo servitutis contineri 29 ecce ego Paulus dico vobis quoniam si circumcidamini Christus vobis nihil proderit 30 testificor autem rursum omni homini circumcidenti se quoniam debitor est universae legis faciendae 31 evacuati estis a Christo qui in lege iustificamini a gratia excidistis