Galatians 5
Galatians chapter 5 from the Latin Vulgate
1 nam in Christo Iesu neque circumcisio aliquid valet neque praeputium sed fides quae per caritatem operatur 2 currebatis bene quis vos inpedivit veritati non oboedire 3 persuasio non est ex eo qui vocat vos 4 modicum fermentum totam massam corrumpit 5 ego confido in vobis in Domino quod nihil aliud sapietis qui autem conturbat vos portabit iudicium quicumque est ille 6 ego autem fratres si circumcisionem adhuc praedico quid adhuc persecutionem patior ergo evacuatum est scandalum crucis 7 utinam et abscidantur qui vos conturbant 8 vos enim in libertatem vocati estis fratres tantum ne libertatem in occasionem detis carnis sed per caritatem servite invicem 9 omnis enim lex in uno sermone impletur diliges proximum tuum sicut te ipsum 10 quod si invicem mordetis et comeditis videte ne ab invicem consumamini 11 dico autem spiritu ambulate et desiderium carnis non perficietis 12 caro enim concupiscit adversus spiritum spiritus autem adversus carnem haec enim invicem adversantur ut non quaecumque vultis illa faciatis 13 quod si spiritu ducimini non estis sub lege 14 manifesta autem sunt opera carnis quae sunt fornicatio inmunditia luxuria 15 idolorum servitus veneficia inimicitiae contentiones aemulationes irae rixae dissensiones sectae 16 invidiae homicidia ebrietates comesationes et his similia quae praedico vobis sicut praedixi quoniam qui talia agunt regnum Dei non consequentur 17 fructus autem Spiritus est caritas gaudium pax longanimitas bonitas benignitas 18 fides modestia continentia adversus huiusmodi non est lex 19 qui autem sunt Christi carnem crucifixerunt cum vitiis et concupiscentiis 20 si vivimus spiritu spiritu et ambulemus 21 non efficiamur inanis gloriae cupidi invicem provocantes invicem invidentes 23 fratres et si praeoccupatus fuerit homo in aliquo delicto vos qui spiritales estis huiusmodi instruite in spiritu lenitatis considerans te ipsum ne et tu tempteris 24 alter alterius onera portate et sic adimplebitis legem Christi 25 nam si quis existimat se aliquid esse cum sit nihil ipse se seducit 26 opus autem suum probet unusquisque et sic in semet ipso tantum gloriam habebit et non in altero