Galatians 6

Galatians chapter 6 from the Latin Vulgate

1 communicet autem is qui catecizatur verbum ei qui se catecizat in omnibus bonis 2 nolite errare Deus non inridetur 3 quae enim seminaverit homo haec et metet quoniam qui seminat in carne sua de carne et metet corruptionem qui autem seminat in spiritu de spiritu metet vitam aeternam 4 bonum autem facientes non deficiamus tempore enim suo metemus non deficientes 5 ergo dum tempus habemus operemur bonum ad omnes maxime autem ad domesticos fidei 6 videte qualibus litteris scripsi vobis mea manu 7 quicumque volunt placere in carne hii cogunt vos circumcidi tantum ut crucis Christi persecutionem non patiantur 8 neque enim qui circumciduntur legem custodiunt sed volunt vos circumcidi ut in carne vestra glorientur 9 mihi autem absit gloriari nisi in cruce Domini nostri Iesu Christi per quem mihi mundus crucifixus est et ego mundo 10 in Christo enim Iesu neque circumcisio aliquid valet neque praeputium sed nova creatura 11 et quicumque hanc regulam secuti fuerint pax super illos et misericordia et super Israhel Dei 12 de cetero nemo mihi molestus sit ego enim stigmata Iesu in corpore meo porto 13 gratia Domini nostri Iesu Christi cum spiritu vestro fratres amen 14 Ephesios 16 Paulus apostolus Christi Iesu per voluntatem Dei sanctis omnibus qui sunt Ephesi et fidelibus in Christo Iesu 17 gratia vobis et pax a Deo Patre nostro et Domino Iesu Christo 18 benedictus Deus et Pater Domini nostri Iesu Christi qui benedixit nos in omni benedictione spiritali in caelestibus in Christo