Genesis 10
Genesis chapter 10 from the Latin Vulgate
1 filii Iafeth Gomer Magog et Madai Iavan et Thubal et Mosoch et Thiras 2 porro filii Gomer Aschenez et Rifath et Thogorma 3 filii autem Iavan Elisa et Tharsis Cetthim et Dodanim 4 ab his divisae sunt insulae gentium in regionibus suis unusquisque secundum linguam et familias in nationibus suis 5 filii autem Ham Chus et Mesraim et Fut et Chanaan 6 filii Chus Saba et Hevila et Sabatha et Regma et Sabathaca filii Regma Saba et Dadan 7 porro Chus genuit Nemrod ipse coepit esse potens in terra 8 et erat robustus venator coram Domino ab hoc exivit proverbium quasi Nemrod robustus venator coram Domino 9 fuit autem principium regni eius Babylon et Arach et Archad et Chalanne in terra Sennaar 10 de terra illa egressus est Assur et aedificavit Nineven et plateas civitatis et Chale 11 Resen quoque inter Nineven et Chale haec est civitas magna 12 at vero Mesraim genuit Ludim et Anamim et Laabim Nepthuim 13 et Phetrusim et Cesluim de quibus egressi sunt Philisthim et Capthurim 14 Chanaan autem genuit Sidonem primogenitum suum Ettheum 15 et Iebuseum et Amorreum Gergeseum 16 Eveum et Araceum Sineum 17 et Aradium Samariten et Amatheum et post haec disseminati sunt populi Chananeorum 18 factique sunt termini Chanaan venientibus a Sidone Geraram usque Gazam donec ingrediaris Sodomam et Gomorram et Adama et Seboim usque Lesa 19 hii filii Ham in cognationibus et linguis et generationibus terrisque et gentibus suis 20 de Sem quoque nati sunt patre omnium filiorum Eber fratre Iafeth maiore 21 filii Sem Aelam et Assur et Arfaxad et Lud et Aram 22 filii Aram Us et Hul et Gether et Mes 23 at vero Arfaxad genuit Sala de quo ortus est Eber 24 natique sunt Eber filii duo nomen uni Faleg eo quod in diebus eius divisa sit terra et nomen fratris eius Iectan 25 qui Iectan genuit Helmodad et Saleph et Asarmoth Iare 26 et Aduram et Uzal Decla 27 et Ebal et Abimahel Saba 28 et Ophir et Evila et Iobab omnes isti filii Iectan 29 et facta est habitatio eorum de Messa pergentibus usque Sephar montem orientalem 30 isti filii Sem secundum cognationes et linguas et regiones in gentibus suis 31 hae familiae Noe iuxta populos et nationes suas ab his divisae sunt gentes in terra post diluvium