Genesis 22
Genesis chapter 22 from the Latin Vulgate
1 ait ei tolle filium tuum unigenitum quem diligis Isaac et vade in terram Visionis atque offer eum ibi holocaustum super unum montium quem monstravero tibi 2 igitur Abraham de nocte consurgens stravit asinum suum ducens secum duos iuvenes et Isaac filium suum cumque concidisset ligna in holocaustum abiit ad locum quem praeceperat ei Deus 3 die autem tertio elevatis oculis vidit locum procul 4 dixitque ad pueros suos expectate hic cum asino ego et puer illuc usque properantes postquam adoraverimus revertemur ad vos 5 tulit quoque ligna holocausti et inposuit super Isaac filium suum ipse vero portabat in manibus ignem et gladium cumque duo pergerent simul 6 dixit Isaac patri suo pater mi at ille respondit quid vis fili ecce inquit ignis et ligna ubi est victima holocausti 7 dixit Abraham Deus providebit sibi victimam holocausti fili mi pergebant ergo pariter 8 veneruntque ad locum quem ostenderat ei Deus in quo aedificavit altare et desuper ligna conposuit cumque conligasset Isaac filium suum posuit eum in altari super struem lignorum 9 extenditque manum et arripuit gladium ut immolaret filium 10 et ecce angelus Domini de caelo clamavit dicens Abraham Abraham qui respondit adsum 11 dixitque ei non extendas manum tuam super puerum neque facias illi quicquam nunc cognovi quod timeas Dominum et non peperceris filio tuo unigenito propter me 12 levavit Abraham oculos viditque post tergum arietem inter vepres herentem cornibus quem adsumens obtulit holocaustum pro filio 13 appellavitque nomen loci illius Dominus videt unde usque hodie dicitur in monte Dominus videbit 14 vocavit autem angelus Domini Abraham secundo de caelo dicens 15 per memet ipsum iuravi dicit Dominus quia fecisti rem hanc et non pepercisti filio tuo unigenito 16 benedicam tibi et multiplicabo semen tuum sicut stellas caeli et velut harenam quae est in litore maris possidebit semen tuum portas inimicorum suorum 17 et benedicentur in semine tuo omnes gentes terrae quia oboedisti voci meae 18 reversus est Abraham ad pueros suos abieruntque Bersabee simul et habitavit ibi 19 his itaque gestis nuntiatum est Abraham quod Melcha quoque genuisset filios Nahor fratri suo 20 Hus primogenitum et Buz fratrem eius Camuhel patrem Syrorum 21 et Chased et Azau Pheldas quoque et Iedlaph 22 ac Bathuel de quo nata est Rebecca octo istos genuit Melcha Nahor fratri Abraham 23 concubina vero illius nomine Roma peperit Tabee et Gaom et Thaas et Maacha