Genesis 30

Genesis chapter 30 from the Latin Vulgate

1 cui iratus respondit Iacob num pro Deo ego sum qui privavit te fructu ventris tui 2 at illa habeo inquit famulam Balam ingredere ad eam ut pariat super genua mea et habeam ex ea filios 3 deditque illi Balam in coniugium quae 4 ingresso ad se viro concepit et peperit filium 5 dixitque Rahel iudicavit mihi Dominus et exaudivit vocem meam dans mihi filium et idcirco appellavit nomen illius Dan 6 rursumque Bala concipiens peperit alterum 7 pro quo ait Rahel conparavit me Deus cum sorore mea et invalui vocavitque eum Nepthalim 8 sentiens Lia quod parere desisset Zelpham ancillam suam marito tradidit 9 qua post conceptum edente filium 10 dixit feliciter et idcirco vocavit nomen eius Gad 11 peperit quoque Zelpha alterum 12 dixitque Lia hoc pro beatitudine mea beatam quippe me dicent mulieres propterea appellavit eum Aser 13 egressus autem Ruben tempore messis triticeae in agro repperit mandragoras quos matri Liae detulit dixitque Rahel da mihi partem de mandragoris filii tui 14 illa respondit parumne tibi videtur quod praeripueris maritum mihi nisi etiam mandragoras filii mei tuleris ait Rahel dormiat tecum hac nocte pro mandragoris filii tui 15 redeuntique ad vesperam de agro Iacob egressa est in occursum Lia et ad me inquit intrabis quia mercede conduxi te pro mandragoris filii mei dormivit cum ea nocte illa 16 et exaudivit Deus preces eius concepitque et peperit filium quintum 17 et ait dedit Deus mercedem mihi quia dedi ancillam meam viro meo appellavitque nomen illius Isachar 18 rursum Lia concipiens peperit sextum filium 19 et ait ditavit me Deus dote bona etiam hac vice mecum erit maritus meus eo quod genuerim ei sex filios et idcirco appellavit nomen eius Zabulon 20 post quem peperit filiam nomine Dinam 21 recordatus quoque Dominus Rahelis exaudivit eam et aperuit vulvam illius 22 quae concepit et peperit filium dicens abstulit Deus obprobrium meum 23 et vocavit nomen illius Ioseph dicens addat mihi Dominus filium alterum 24 nato autem Ioseph dixit Iacob socero suo dimitte me ut revertar in patriam et ad terram meam 25 da mihi uxores et liberos meos pro quibus servivi tibi ut abeam tu nosti servitutem qua servivi tibi 26 ait ei Laban inveniam gratiam in conspectu tuo experimento didici quod benedixerit mihi Deus propter te 27 constitue mercedem tuam quam dem tibi 28 at ille respondit tu nosti quomodo servierim tibi et quanta in manibus meis fuerit possessio tua 29 modicum habuisti antequam venirem et nunc dives effectus es benedixitque tibi Dominus ad introitum meum iustum est igitur ut aliquando provideam etiam domui meae 30 dixitque Laban quid dabo tibi at ille ait nihil volo sed si feceris quod postulo iterum pascam et custodiam pecora tua 31 gyra omnes greges tuos et separa cunctas oves varias et sparso vellere et quodcumque furvum et maculosum variumque fuerit tam in ovibus quam in capris erit merces mea 32 respondebitque mihi cras iustitia mea quando placiti tempus advenerit coram te et omnia quae non fuerint varia et maculosa et furva tam in ovibus quam in capris furti me arguent 33 dixit Laban gratum habeo quod petis 34 et separavit in die illo capras et oves hircos et arietes varios atque maculosos cunctum autem gregem unicolorem id est albi et nigri velleris tradidit in manu filiorum suorum 35 et posuit spatium itineris inter se et generum dierum trium qui pascebat reliquos greges eius 36 tollens ergo Iacob virgas populeas virides et amigdalinas et ex platanis ex parte decorticavit eas detractisque corticibus in his quae spoliata fuerant candor apparuit illa vero quae integra erant viridia permanserunt atque in hunc modum color effectus est varius 37 posuitque eas in canalibus ubi effundebatur aqua ut cum venissent greges ad bibendum ante oculos haberent virgas et in aspectu earum conciperent 38 factumque est ut in ipso calore coitus oves intuerentur virgas et parerent maculosa et varia et diverso colore respersa 39 divisitque gregem Iacob et posuit virgas ante oculos arietum erant autem alba quaeque et nigra Laban cetera vero Iacob separatis inter se gregibus 40 igitur quando primo tempore ascendebantur oves ponebat Iacob virgas in canalibus aquarum ante oculos arietum et ovium ut in earum contemplatione conciperent 41 quando vero serotina admissura erat et conceptus extremus non ponebat eas factaque sunt ea quae erant serotina Laban et quae primi temporis Iacob 42 ditatusque est homo ultra modum et habuit greges multos ancillas et servos camelos et asinos