Genesis 34

Genesis chapter 34 from the Latin Vulgate

1 quam cum vidisset Sychem filius Emor Evei princeps terrae illius adamavit et rapuit et dormivit cum illa vi opprimens virginem 2 et conglutinata est anima eius cum ea tristemque blanditiis delinivit 3 et pergens ad Emor patrem suum accipe mihi inquit puellam hanc coniugem 4 quod cum audisset Iacob absentibus filiis et in pastu occupatis pecorum siluit donec redirent 5 egresso autem Emor patre Sychem ut loqueretur ad Iacob 6 ecce filii eius veniebant de agro auditoque quod acciderat irati sunt valde eo quod foedam rem esset operatus in Israhel et violata filia Iacob rem inlicitam perpetrasset 7 locutus est itaque Emor ad eos Sychem filii mei adhesit anima filiae vestrae date eam illi uxorem 8 et iungamus vicissim conubia filias vestras tradite nobis et filias nostras accipite 9 et habitate nobiscum terra in potestate vestra est exercete negotiamini et possidete eam 10 sed et Sychem ad patrem et ad fratres eius ait inveniam gratiam coram vobis et quaecumque statueritis dabo 11 augete dotem munera postulate libens tribuam quod petieritis tantum date mihi puellam hanc uxorem 12 responderunt filii Iacob Sychem et patri eius in dolo saevientes ob stuprum sororis 13 non possumus facere quod petitis nec dare sororem nostram homini incircumciso quod inlicitum et nefarium est apud nos 14 sed in hoc valebimus foederari si esse volueritis nostri similes et circumcidatur in vobis omne masculini sexus 15 tunc dabimus et accipiemus mutuo filias nostras ac vestras et habitabimus vobiscum erimusque unus populus 16 sin autem circumcidi nolueritis tollemus filiam nostram et recedemus 17 placuit oblatio eorum Emor et Sychem filio eius 18 nec distulit adulescens quin statim quod petebatur expleret amabat enim puellam valde et ipse erat inclitus in omni domo patris sui 19 ingressique portam urbis locuti sunt populo 20 viri isti pacifici sunt et volunt habitare nobiscum negotientur in terra et exerceant eam quae spatiosa et lata cultoribus indiget filias eorum accipiemus uxores et nostras illis dabimus 21 unum est quod differtur tantum bonum si circumcidamus masculos nostros ritum gentis imitantes 22 et substantia eorum et pecora et cuncta quae possident nostra erunt tantum in hoc adquiescamus et habitantes simul unum efficiemus populum 23 adsensi sunt omnes circumcisis cunctis maribus 24 et ecce die tertio quando gravissimus vulnerum dolor est arreptis duo Iacob filii Symeon et Levi fratres Dinae gladiis ingressi sunt urbem confidenter interfectisque omnibus masculis 25 Emor et Sychem pariter necaverunt tollentes Dinam de domo Sychem sororem suam 26 quibus egressis inruerunt super occisos ceteri filii Iacob et depopulati sunt urbem in ultionem stupri 27 oves eorum et armenta et asinos cunctaque vastantes quae in domibus et in agris erant 28 parvulos quoque et uxores eorum duxere captivas 29 quibus patratis audacter Iacob dixit ad Symeon et Levi turbastis me et odiosum fecistis Chananeis et Ferezeis habitatoribus terrae huius nos pauci sumus illi congregati percutient me et delebor ego et domus mea 30 responderunt numquid ut scorto abuti debuere sorore nostra