Genesis 40
Genesis chapter 40 from the Latin Vulgate
1 iratusque Pharao contra eos nam alter pincernis praeerat alter pistoribus 2 misit eos in carcerem principis militum in quo erat vinctus et Ioseph 3 at custos carceris tradidit eos Ioseph qui et ministrabat eis aliquantum temporis fluxerat et illi in custodia tenebantur 4 videruntque ambo somnium nocte una iuxta interpretationem congruam sibi 5 ad quos cum introisset Ioseph mane et vidisset eos tristes 6 sciscitatus est dicens cur tristior est hodie solito facies vestra 7 qui responderunt somnium vidimus et non est qui interpretetur nobis dixitque ad eos Ioseph numquid non Dei est interpretatio referte mihi quid videritis 8 narravit prior praepositus pincernarum somnium videbam coram me vitem 9 in qua erant tres propagines crescere paulatim gemmas et post flores uvas maturescere 10 calicemque Pharaonis in manu mea tuli ergo uvas et expressi in calicem quem tenebam et tradidi poculum Pharaoni 11 respondit Ioseph haec est interpretatio somnii tres propagines tres adhuc dies sunt 12 post quos recordabitur Pharao magisterii tui et restituet te in gradum pristinum dabisque ei calicem iuxta officium tuum sicut facere ante consueveras 13 tantum memento mei cum tibi bene fuerit et facies mecum misericordiam ut suggeras Pharaoni et educat me de isto carcere 14 quia furto sublatus sum de terra Hebraeorum et hic innocens in lacum missus sum 15 videns pistorum magister quod prudenter somnium dissolvisset ait et ego vidi somnium quod haberem tria canistra farinae super caput meum 16 et in uno canistro quod erat excelsius portare me omnes cibos qui fiunt arte pistoria avesque comedere ex eo 17 respondit Ioseph haec est interpretatio somnii tria canistra tres adhuc dies sunt 18 post quos auferet Pharao caput tuum ac suspendet te in cruce et lacerabunt volucres carnes tuas 19 exin dies tertius natalicius Pharaonis erat qui faciens grande convivium pueris suis recordatus est inter epulas magistri pincernarum et pistorum principis 20 restituitque alterum in locum suum ut porrigeret regi poculum 21 alterum suspendit in patibulo ut coniectoris veritas probaretur 22 et tamen succedentibus prosperis praepositus pincernarum oblitus est interpretis sui