Haggai 1

Haggai chapter 1 from the Latin Vulgate

1 tollite vobiscum verba et convertimini ad Dominum dicite ei omnem aufer iniquitatem et accipe bonum et reddemus vitulos labiorum nostrorum 2 Assur non salvabit nos super equum non ascendemus nec dicemus ultra dii nostri opera manuum nostrarum quia eius qui in te est misereberis pupilli 3 sanabo contritiones eorum diligam eos spontanee quia aversus est furor meus ab eo 4 ero quasi ros Israhel germinabit quasi lilium et erumpet radix eius ut Libani 5 ibunt rami eius et erit quasi oliva gloria eius et odor eius ut Libani 6 convertentur sedentes in umbra eius vivent tritico et germinabunt quasi vinea memoriale eius sicut vinum Libani 7 Ephraim quid mihi ultra idola ego exaudiam et dirigam eum ego ut abietem virentem ex me fructus tuus inventus est 8 quis sapiens et intelleget ista intellegens et sciet haec quia rectae viae Domini et iusti ambulabunt in eis praevaricatores vero corruent in eis 11 verbum Domini quod factum est ad Iohel filium Fatuhel 12 audite hoc senes et auribus percipite omnes habitatores terrae si factum est istud in diebus vestris aut in diebus patrum vestrorum 13 super hoc filiis vestris narrate et filii vestri filiis suis et filii eorum generationi alterae 14 residuum erucae comedit lucusta et residuum lucustae comedit bruchus et residuum bruchi comedit rubigo 15 expergescimini ebrii et flete et ululate omnes qui bibitis vinum in dulcedine quoniam periit ab ore vestro