Haggai 2

Haggai chapter 2 from the Latin Vulgate

1 posuit vineam meam in desertum et ficum meam decorticavit nudans spoliavit eam et proiecit albi facti sunt rami eius 2 plange quasi virgo accincta sacco super virum pubertatis suae 3 periit sacrificium et libatio de domo Domini luxerunt sacerdotes ministri Domini 4 depopulata est regio luxit humus quoniam devastatum est triticum confusum est vinum elanguit oleum 5 confusi sunt agricolae ululaverunt vinitores super frumento et hordeo quia periit messis agri 6 vinea confusa est et ficus elanguit malogranatum et palma et malum et omnia ligna agri aruerunt quia confusum est gaudium a filiis hominum 7 accingite vos et plangite sacerdotes ululate ministri altaris ingredimini cubate in sacco ministri Dei mei quoniam interiit de domo Dei vestri sacrificium et libatio 8 sanctificate ieiunium vocate coetum congregate senes omnes habitatores terrae in domum Dei vestri et clamate ad Dominum 9 a a a diei quia prope est dies Domini et quasi vastitas a potente veniet 10 numquid non coram oculis vestris alimenta perierunt de domo Dei nostri laetitia et exultatio 11 conputruerunt iumenta in stercore suo demolita sunt horrea dissipatae sunt apothecae quoniam confusum est triticum 12 quid ingemuit animal mugierunt greges armenti quia non est pascua eis sed et greges pecorum disperierunt 13 ad te Domine clamabo quia ignis comedit speciosa deserti et flamma succendit omnia ligna regionis 14 sed et bestiae agri quasi area sitiens imbrem suspexerunt ad te quoniam exsiccati sunt fontes aquarum et ignis devoravit speciosa deserti 16 canite tuba in Sion ululate in monte sancto meo conturbentur omnes habitatores terrae quia venit dies Domini quia prope est 17 dies tenebrarum et caliginis dies nubis et turbinis quasi mane expansum super montes populus multus et fortis similis ei non fuit a principio et post eum non erit usque in annos generationis et generationis 18 ante faciem eius ignis vorans et post eum exurens flamma quasi hortus voluptatis terra coram eo et post eum solitudo deserti neque est qui effugiat eum 19 quasi aspectus equorum aspectus eorum et quasi equites sic current 20 sicut sonitus quadrigarum super capita montium exilient sicut sonitus flammae ignis devorantis stipulam velut populus fortis praeparatus ad proelium 21 a facie eius cruciabuntur populi omnes vultus redigentur in ollam 22 sicut fortes current quasi viri bellatores ascendent murum vir in viis suis gradietur et non declinabunt a semitis suis 23 unusquisque fratrem suum non coartabit singuli in calle suo ambulabunt sed et per fenestras cadent et non demolientur