Hebrews 1
Hebrews chapter 1 from the Latin Vulgate
1 et cum iterum introducit primogenitum in orbem terrae dicit et adorent eum omnes angeli Dei 2 et ad angelos quidem dicit qui facit angelos suos spiritus et ministros suos flammam ignis 3 ad Filium autem thronus tuus Deus in saeculum saeculi et virga aequitatis virga regni tui 4 dilexisti iustitiam et odisti iniquitatem propterea unxit te Deus Deus tuus oleo exultationis prae participibus tuis 5 et tu in principio Domine terram fundasti et opera manuum tuarum sunt caeli 6 ipsi peribunt tu autem permanebis et omnes ut vestimentum veterescent 7 et velut amictum involves eos et mutabuntur tu autem idem es et anni tui non deficient 8 ad quem autem angelorum dixit aliquando sede a dextris meis quoadusque ponam inimicos tuos scabillum pedum tuorum 9 nonne omnes sunt administratorii spiritus in ministerium missi propter eos qui hereditatem capient salutis 11 propterea abundantius oportet observare nos ea quae audivimus ne forte pereffluamus 12 si enim qui per angelos dictus est sermo factus est firmus et omnis praevaricatio et inoboedientia accepit iustam mercedis retributionem 13 quomodo nos effugiemus si tantam neglexerimus salutem quae cum initium accepisset enarrari per Dominum ab eis qui audierunt in nos confirmata est 14 contestante Deo signis et portentis et variis virtutibus et Spiritus Sancti distributionibus secundum suam voluntatem