Hebrews 10
Hebrews chapter 10 from the Latin Vulgate
1 holocaustomata et pro peccato non tibi placuit 2 tunc dixi ecce venio in capitulo libri scriptum est de me ut faciam Deus voluntatem tuam 3 superius dicens quia hostias et oblationes et holocaustomata et pro peccato noluisti nec placita sunt tibi quae secundum legem offeruntur 4 tunc dixit ecce venio ut faciam Deus voluntatem tuam aufert primum ut sequens statuat 5 in qua voluntate sanctificati sumus per oblationem corporis Christi Iesu in semel 6 et omnis quidem sacerdos praesto est cotidie ministrans et easdem saepe offerens hostias quae numquam possunt auferre peccata 7 hic autem unam pro peccatis offerens hostiam in sempiternum sedit in dextera Dei 8 de cetero expectans donec ponantur inimici eius scabillum pedum eius 9 una enim oblatione consummavit in sempiternum sanctificatos 10 contestatur autem nos et Spiritus Sanctus postquam enim dixit 11 hoc autem testamentum quod testabor ad illos post dies illos dicit Dominus dando leges meas in cordibus eorum et in mente eorum superscribam eas 12 et peccatorum et iniquitatium eorum iam non recordabor amplius 13 ubi autem horum remissio iam non oblatio pro peccato 14 habentes itaque fratres fiduciam in introitu sanctorum in sanguine Christi 15 quam initiavit nobis viam novam et viventem per velamen id est carnem suam 16 et sacerdotem magnum super domum Dei 17 accedamus cum vero corde in plenitudine fidei aspersi corda a conscientia mala et abluti corpus aqua munda 18 teneamus spei nostrae confessionem indeclinabilem fidelis enim est qui repromisit 19 et consideremus invicem in provocationem caritatis et bonorum operum 20 non deserentes collectionem nostram sicut est consuetudinis quibusdam sed consolantes et tanto magis quanto videritis adpropinquantem diem 21 voluntarie enim peccantibus nobis post acceptam notitiam veritatis iam non relinquitur pro peccatis hostia 22 terribilis autem quaedam expectatio iudicii et ignis aemulatio quae consumptura est adversarios 23 irritam quis faciens legem Mosi sine ulla miseratione duobus vel tribus testibus moritur 24 quanto magis putatis deteriora mereri supplicia qui Filium Dei conculcaverit et sanguinem testamenti pollutum duxerit in quo sanctificatus est et Spiritui gratiae contumeliam fecerit 25 scimus enim qui dixit mihi vindictam ego reddam et iterum quia iudicabit Dominus populum suum 26 horrendum est incidere in manus Dei viventis 27 rememoramini autem pristinos dies in quibus inluminati magnum certamen sustinuistis passionum 28 et in altero quidem obprobriis et tribulationibus spectaculum facti in altero autem socii taliter conversantium effecti 29 nam et vinctis conpassi estis et rapinam bonorum vestrorum cum gaudio suscepistis cognoscentes vos habere meliorem et manentem substantiam 30 nolite itaque amittere confidentiam vestram quae magnam habet remunerationem 31 patientia enim vobis necessaria est ut voluntatem Dei facientes reportetis promissionem 32 adhuc enim modicum quantulum qui venturus est veniet et non tardabit 33 iustus autem meus ex fide vivit quod si subtraxerit se non placebit animae meae 34 nos autem non sumus subtractionis in perditionem sed fidei in adquisitionem animae 36 est autem fides sperandorum substantia rerum argumentum non parentum 37 in hac enim testimonium consecuti sunt senes 38 fide intellegimus aptata esse saecula verbo Dei ut ex invisibilibus visibilia fierent 39 fide plurimam hostiam Abel quam Cain obtulit Deo per quam testimonium consecutus est esse iustus testimonium perhibente muneribus eius Deo et per illam defunctus adhuc loquitur