Hebrews 11
Hebrews chapter 11 from the Latin Vulgate
1 sine fide autem inpossibile placere credere enim oportet accedentem ad Deum quia est et inquirentibus se remunerator fit 2 fide Noe responso accepto de his quae adhuc non videbantur metuens aptavit arcam in salutem domus suae per quam damnavit mundum et iustitiae quae per fidem est heres est institutus 3 fide qui vocatur Abraham oboedivit in locum exire quem accepturus erat in hereditatem et exiit nesciens quo iret 4 fide moratus est in terra repromissionis tamquam in aliena in casulis habitando cum Isaac et Iacob coheredibus repromissionis eiusdem 5 expectabat enim fundamenta habentem civitatem cuius artifex et conditor Deus 6 fide et ipsa Sarra sterilis virtutem in conceptionem seminis accepit etiam praeter tempus aetatis quoniam fidelem credidit esse qui promiserat 7 propter quod et ab uno orti sunt et haec emortuo tamquam sidera caeli in multitudinem et sicut harena quae est ad oram maris innumerabilis 8 iuxta fidem defuncti sunt omnes isti non acceptis repromissionibus sed a longe eas aspicientes et salutantes et confitentes quia peregrini et hospites sunt supra terram 9 qui enim haec dicunt significant se patriam inquirere 10 et si quidem illius meminissent de qua exierunt habebant utique tempus revertendi 11 nunc autem meliorem appetunt id est caelestem ideo non confunditur Deus vocari Deus eorum paravit enim illis civitatem 12 fide obtulit Abraham Isaac cum temptaretur et unigenitum offerebat qui susceperat repromissiones 13 ad quem dictum est quia in Isaac vocabitur tibi semen 14 arbitrans quia et a mortuis suscitare potens est Deus unde eum et in parabola accepit 15 fide et de futuris benedixit Isaac Iacob et Esau 16 fide Iacob moriens singulis filiorum Ioseph benedixit et adoravit fastigium virgae eius 17 fide Ioseph moriens de profectione filiorum Israhel memoratus est et de ossibus suis mandavit 18 fide Moses natus occultatus est mensibus tribus a parentibus suis eo quod vidissent elegantem infantem et non timuerunt regis edictum 19 fide Moses grandis factus negavit se esse filium filiae Pharaonis 20 magis eligens adfligi cum populo Dei quam temporalis peccati habere iucunditatem 21 maiores divitias aestimans thesauro Aegyptiorum inproperium Christi aspiciebat enim in remunerationem 22 fide reliquit Aegyptum non veritus animositatem regis invisibilem enim tamquam videns sustinuit 23 fide celebravit pascha et sanguinis effusionem ne qui vastabat primitiva tangeret eos 24 fide transierunt mare Rubrum tamquam per aridam terram quod experti Aegyptii devorati sunt 25 fide muri Hiericho ruerunt circuiti dierum septem 26 fide Raab meretrix non periit cum incredulis excipiens exploratores cum pace 27 et quid adhuc dicam deficiet enim me tempus enarrantem de Gedeon Barac Samson Iepthae David et Samuhel et prophetis 28 qui per fidem devicerunt regna operati sunt iustitiam adepti sunt repromissiones obturaverunt ora leonum 29 extinxerunt impetum ignis effugerunt aciem gladii convaluerunt de infirmitate fortes facti sunt in bello castra verterunt exterorum 30 acceperunt mulieres de resurrectione mortuos suos alii autem distenti sunt non suscipientes redemptionem ut meliorem invenirent resurrectionem 31 alii vero ludibria et verbera experti insuper et vincula et carceres 32 lapidati sunt secti sunt temptati sunt in occisione gladii mortui sunt circumierunt in melotis in pellibus caprinis egentes angustiati adflicti 33 quibus dignus non erat mundus in solitudinibus errantes et montibus et speluncis et in cavernis terrae 34 et hii omnes testimonio fidei probati non acceperunt repromissionem 35 Deo pro nobis melius aliquid providente ut ne sine nobis consummarentur 37 ideoque et nos tantam habentes inpositam nubem testium deponentes omne pondus et circumstans nos peccatum per patientiam curramus propositum nobis certamen 38 aspicientes in auctorem fidei et consummatorem Iesum qui pro proposito sibi gaudio sustinuit crucem confusione contempta atque in dextera sedis Dei sedit 39 recogitate enim eum qui talem sustinuit a peccatoribus adversum semet ipsos contradictionem ut ne fatigemini animis vestris deficientes 40 nondum usque ad sanguinem restitistis adversus peccatum repugnantes