Hebrews 12

Hebrews chapter 12 from the Latin Vulgate

1 quem enim diligit Dominus castigat flagellat autem omnem filium quem recipit 2 in disciplina perseverate tamquam filiis vobis offert Deus quis enim filius quem non corripit pater 3 quod si extra disciplinam estis cuius participes facti sunt omnes ergo adulteri et non filii estis 4 deinde patres quidem carnis nostrae habuimus eruditores et reverebamur non multo magis obtemperabimus Patri spirituum et vivemus 5 et illi quidem in tempore paucorum dierum secundum voluntatem suam erudiebant nos hic autem ad id quod utile est in recipiendo sanctificationem eius 6 omnis autem disciplina in praesenti quidem videtur non esse gaudii sed maeroris postea autem fructum pacatissimum exercitatis per eam reddit iustitiae 7 propter quod remissas manus et soluta genua erigite 8 et gressus rectos facite pedibus vestris ut non claudicans erret magis autem sanetur 9 pacem sequimini cum omnibus et sanctimoniam sine qua nemo videbit Dominum 10 contemplantes ne quis desit gratiae Dei ne qua radix amaritudinis sursum germinans inpediat et per illam inquinentur multi 11 ne quis fornicator aut profanus ut Esau qui propter unam escam vendidit primitiva sua 12 scitote enim quoniam et postea cupiens hereditare benedictionem reprobatus est non enim invenit paenitentiae locum quamquam cum lacrimis inquisisset eam 13 non enim accessistis ad tractabilem et accensibilem ignem et turbinem et caliginem et procellam 14 et tubae sonum et vocem verborum quam qui audierunt excusaverunt se ne eis fieret verbum 15 non enim portabant quod dicebatur et si bestia tetigerit montem lapidabitur 16 et ita terribile erat quod videbatur Moses dixit exterritus sum et tremebundus 17 sed accessistis ad Sion montem et civitatem Dei viventis Hierusalem caelestem et multorum milium angelorum frequentiae 18 et ecclesiam primitivorum qui conscripti sunt in caelis et iudicem omnium Deum et spiritus iustorum perfectorum 19 et testamenti novi mediatorem Iesum et sanguinis sparsionem melius loquentem quam Abel 20 videte ne recusetis loquentem si enim illi non effugerunt recusantes eum qui super terram loquebatur multo magis nos qui de caelis loquentem nobis avertimur 21 cuius vox movit terram tunc modo autem repromittit dicens adhuc semel ego movebo non solum terram sed et caelum 22 quod autem adhuc semel dicit declarat mobilium translationem tamquam factorum ut maneant ea quae sunt inmobilia 23 itaque regnum inmobile suscipientes habemus gratiam per quam serviamus placentes Deo cum metu et reverentia 24 etenim Deus noster ignis consumens est 26 caritas fraternitatis maneat 27 hospitalitatem nolite oblivisci per hanc enim latuerunt quidam angelis hospitio receptis 28 mementote vinctorum tamquam simul vincti et laborantium tamquam et ipsi in corpore morantes 29 honorabile conubium in omnibus et torus inmaculatus fornicatores enim et adulteros iudicabit Deus