Hebrews 13

Hebrews chapter 13 from the Latin Vulgate

1 ita ut confidenter dicamus Dominus mihi adiutor non timebo quid faciat mihi homo 2 mementote praepositorum vestrorum qui vobis locuti sunt verbum Dei quorum intuentes exitum conversationis imitamini fidem 3 Iesus Christus heri et hodie ipse et in saecula 4 doctrinis variis et peregrinis nolite abduci optimum enim est gratia stabiliri cor non escis quae non profuerunt ambulantibus in eis 5 habemus altare de quo edere non habent potestatem qui tabernaculo deserviunt 6 quorum enim animalium infertur sanguis pro peccato in sancta per pontificem horum corpora cremantur extra castra 7 propter quod et Iesus ut sanctificaret per suum sanguinem populum extra portam passus est 8 exeamus igitur ad eum extra castra inproperium eius portantes 9 non enim habemus hic manentem civitatem sed futuram inquirimus 10 per ipsum ergo offeramus hostiam laudis semper Deo id est fructum labiorum confitentium nomini eius 11 beneficientiae autem et communionis nolite oblivisci talibus enim hostiis promeretur Deus 12 oboedite praepositis vestris et subiacete eis ipsi enim pervigilant quasi rationem pro animabus vestris reddituri ut cum gaudio hoc faciant et non gementes hoc enim non expedit vobis 13 orate pro nobis confidimus enim quia bonam conscientiam habemus in omnibus bene volentes conversari 14 amplius autem deprecor vos hoc facere ut quo celerius restituar vobis 15 Deus autem pacis qui eduxit de mortuis pastorem magnum ovium in sanguine testamenti aeterni Dominum nostrum Iesum 16 aptet vos in omni bono ut faciatis voluntatem eius faciens in vobis quod placeat coram se per Iesum Christum cui gloria in saecula saeculorum amen 17 rogo autem vos fratres sufferatis verbum solacii etenim perpaucis scripsi vobis 18 cognoscite fratrem nostrum Timotheum dimissum cum quo si celerius venerit videbo vos 19 salutate omnes praepositos vestros et omnes sanctos salutant vos de Italia 20 gratia cum omnibus vobis amen 21 Iacobi 23 Iacobus Dei et Domini nostri Iesu Christi servus duodecim tribubus quae sunt in dispersione salutem 24 omne gaudium existimate fratres mei cum in temptationibus variis incideritis 25 scientes quod probatio fidei vestrae patientiam operatur