Hebrews 2

Hebrews chapter 2 from the Latin Vulgate

1 testatus est autem in quodam loco quis dicens quid est homo quod memor es eius aut filius hominis quoniam visitas eum 2 minuisti eum paulo minus ab angelis gloria et honore coronasti eum et constituisti eum super opera manuum tuarum 3 omnia subiecisti sub pedibus eius in eo enim quod ei omnia subiecit nihil dimisit non subiectum ei nunc autem necdum videmus omnia subiecta ei 4 eum autem qui modico quam angeli minoratus est videmus Iesum propter passionem mortis gloria et honore coronatum ut gratia Dei pro omnibus gustaret mortem 5 decebat enim eum propter quem omnia et per quem omnia qui multos filios in gloriam adduxerat auctorem salutis eorum per passiones consummare 6 qui enim sanctificat et qui sanctificantur ex uno omnes propter quam causam non confunditur fratres eos vocare dicens 7 nuntiabo nomen tuum fratribus meis in medio ecclesiae laudabo te 8 et iterum ego ero fidens in eum et iterum ecce ego et pueri mei quos mihi dedit Deus 9 quia ergo pueri communicaverunt sanguini et carni et ipse similiter participavit hisdem ut per mortem destrueret eum qui habebat mortis imperium id est diabolum 10 et liberaret eos qui timore mortis per totam vitam obnoxii erant servituti 11 nusquam enim angelos adprehendit sed semen Abrahae adprehendit 12 unde debuit per omnia fratribus similare ut misericors fieret et fidelis pontifex ad Deum ut repropitiaret delicta populi 13 in eo enim in quo passus est ipse temptatus potens est eis qui temptantur auxiliari 15 unde fratres sancti vocationis caelestis participes considerate apostolum et pontificem confessionis nostrae Iesum 16 qui fidelis est ei qui fecit illum sicut et Moses in omni domo illius 17 amplioris enim gloriae iste prae Mose dignus habitus est quanto ampliorem honorem habet domus qui fabricavit illam 18 omnis namque domus fabricatur ab aliquo qui autem omnia creavit Deus