Hebrews 3
Hebrews chapter 3 from the Latin Vulgate
1 Christus vero tamquam filius in domo sua quae domus sumus nos si fiduciam et gloriam spei usque ad finem firmam retineamus 2 quapropter sicut dicit Spiritus Sanctus hodie si vocem eius audieritis 3 nolite obdurare corda vestra sicut in exacerbatione secundum diem temptationis in deserto 4 ubi temptaverunt me patres vestri probaverunt et viderunt opera mea 5 quadraginta annos propter quod infensus fui generationi huic et dixi semper errant corde ipsi autem non cognoverunt vias meas 6 sicut iuravi in ira mea si introibunt in requiem meam 7 videte fratres ne forte sit in aliquo vestrum cor malum incredulitatis discedendi a Deo vivo 8 sed adhortamini vosmet ipsos per singulos dies donec hodie cognominatur ut non obduretur quis ex vobis fallacia peccati 9 participes enim Christi effecti sumus si tamen initium substantiae usque ad finem firmum retineamus 10 dum dicitur hodie si vocem eius audieritis nolite obdurare corda vestra quemadmodum in illa exacerbatione 11 quidam enim audientes exacerbaverunt sed non universi qui profecti sunt ab Aegypto per Mosen 12 quibus autem infensus est quadraginta annos nonne illis qui peccaverunt quorum cadavera prostrata sunt in deserto 13 quibus autem iuravit non introire in requiem ipsius nisi illis qui increduli fuerunt 14 et videmus quia non potuerunt introire propter incredulitatem 16 timeamus ergo ne forte relicta pollicitatione introeundi in requiem eius existimetur aliqui ex vobis deesse 17 etenim et nobis nuntiatum est quemadmodum et illis sed non profuit illis sermo auditus non admixtis fidei ex his quae audierunt 18 ingrediemur enim in requiem qui credidimus quemadmodum dixit sicut iuravi in ira mea si introibunt in requiem meam et quidem operibus ab institutione mundi factis 19 dixit enim quodam loco de die septima sic et requievit Deus die septima ab omnibus operibus suis