Hebrews 4
Hebrews chapter 4 from the Latin Vulgate
1 quoniam ergo superest quosdam introire in illam et hii quibus prioribus adnuntiatum est non introierunt propter incredulitatem 2 iterum terminat diem quendam hodie in David dicendo post tantum temporis sicut supra dictum est hodie si vocem eius audieritis nolite obdurare corda vestra 3 nam si eis Iesus requiem praestitisset numquam de alio loqueretur posthac die 4 itaque relinquitur sabbatismus populo Dei 5 qui enim ingressus est in requiem eius etiam ipse requievit ab operibus suis sicut a suis Deus 6 festinemus ergo ingredi in illam requiem ut ne in id ipsum quis incidat incredulitatis exemplum 7 vivus est enim Dei sermo et efficax et penetrabilior omni gladio ancipiti et pertingens usque ad divisionem animae ac spiritus conpagum quoque et medullarum et discretor cogitationum et intentionum cordis 8 et non est ulla creatura invisibilis in conspectu eius omnia autem nuda et aperta sunt oculis eius ad quem nobis sermo 9 habentes ergo pontificem magnum qui penetraverit caelos Iesum Filium Dei teneamus confessionem 10 non enim habemus pontificem qui non possit conpati infirmitatibus nostris temptatum autem per omnia pro similitudine absque peccato 11 adeamus ergo cum fiducia ad thronum gratiae ut misericordiam consequamur et gratiam inveniamus in auxilio oportuno 13 omnis namque pontifex ex hominibus adsumptus pro hominibus constituitur in his quae sunt ad Deum ut offerat dona et sacrificia pro peccatis 14 qui condolere possit his qui ignorant et errant quoniam et ipse circumdatus est infirmitate 15 et propter eam debet quemadmodum et pro populo ita etiam pro semet ipso offerre pro peccatis 16 nec quisquam sumit sibi honorem sed qui vocatur a Deo tamquam Aaron