Hebrews 5

Hebrews chapter 5 from the Latin Vulgate

1 quemadmodum et in alio dicit tu es sacerdos in aeternum secundum ordinem Melchisedech 2 qui in diebus carnis suae preces supplicationesque ad eum qui possit salvum illum a morte facere cum clamore valido et lacrimis offerens et exauditus pro sua reverentia 3 et quidem cum esset Filius didicit ex his quae passus est oboedientiam 4 et consummatus factus est omnibus obtemperantibus sibi causa salutis aeternae 5 appellatus a Deo pontifex iuxta ordinem Melchisedech 6 de quo grandis nobis sermo et ininterpretabilis ad dicendum quoniam inbecilles facti estis ad audiendum 7 etenim cum deberetis magistri esse propter tempus rursum indigetis ut vos doceamini quae sint elementa exordii sermonum Dei et facti estis quibus lacte opus sit non solido cibo 8 omnis enim qui lactis est particeps expers est sermonis iustitiae parvulus enim est 9 perfectorum autem est solidus cibus eorum qui pro consuetudine exercitatos habent sensus ad discretionem boni ac mali 11 quapropter intermittentes inchoationis Christi sermonem ad perfectionem feramur non rursum iacientes fundamentum paenitentiae ab operibus mortuis et fidei ad Deum 12 baptismatum doctrinae inpositionis quoque manuum ac resurrectionis mortuorum et iudicii aeterni 13 et hoc faciemus siquidem permiserit Deus 14 inpossibile est enim eos qui semel sunt inluminati gustaverunt etiam donum caeleste et participes sunt facti Spiritus Sancti