Hebrews 6
Hebrews chapter 6 from the Latin Vulgate
1 et prolapsi sunt renovari rursus ad paenitentiam rursum crucifigentes sibimet ipsis Filium Dei et ostentui habentes 2 terra enim saepe venientem super se bibens imbrem et generans herbam oportunam illis a quibus colitur accipit benedictionem a Deo 3 proferens autem spinas ac tribulos reproba est et maledicto proxima cuius consummatio in conbustionem 4 confidimus autem de vobis dilectissimi meliora et viciniora saluti tametsi ita loquimur 5 non enim iniustus Deus ut obliviscatur operis vestri et dilectionis quam ostendistis in nomine ipsius qui ministrastis sanctis et ministratis 6 cupimus autem unumquemque vestrum eandem ostentare sollicitudinem ad expletionem spei usque in finem 7 ut non segnes efficiamini verum imitatores eorum qui fide et patientia hereditabunt promissiones 8 Abrahae namque promittens Deus quoniam neminem habuit per quem iuraret maiorem iuravit per semet ipsum 9 dicens nisi benedicens benedicam te et multiplicans multiplicabo te 10 et sic longanimiter ferens adeptus est repromissionem 11 homines enim per maiorem sui iurant et omnis controversiae eorum finis ad confirmationem est iuramentum 12 in quo abundantius volens Deus ostendere pollicitationis heredibus inmobilitatem consilii sui interposuit iusiurandum 13 ut per duas res inmobiles quibus inpossibile est mentiri Deum fortissimum solacium habeamus qui confugimus ad tenendam propositam spem 14 quam sicut anchoram habemus animae tutam ac firmam et incedentem usque in interiora velaminis 15 ubi praecursor pro nobis introiit Iesus secundum ordinem Melchisedech pontifex factus in aeternum 17 hic enim Melchisedech rex Salem sacerdos Dei summi qui obviavit Abrahae regresso a caede regum et benedixit ei 18 cui decimas omnium divisit Abraham primum quidem qui interpretatur rex iustitiae deinde autem et rex Salem quod est rex pacis 19 sine patre sine matre sine genealogia neque initium dierum neque finem vitae habens adsimilatus autem Filio Dei manet sacerdos in perpetuum 20 intuemini autem quantus sit hic cui et decimam dedit de praecipuis Abraham patriarcha