Hebrews 7
Hebrews chapter 7 from the Latin Vulgate
1 cuius autem generatio non adnumeratur in eis decimas sumpsit Abraham et hunc qui habebat repromissiones benedixit 2 sine ulla autem contradictione quod minus est a meliore benedicitur 3 et hic quidem decimas morientes homines accipiunt ibi autem contestatus quia vivit 4 et ut ita dictum sit per Abraham et Levi qui decimas accipit decimatus est 5 adhuc enim in lumbis patris erat quando obviavit ei Melchisedech 6 si ergo consummatio per sacerdotium leviticum erat populus enim sub ipso legem accepit quid adhuc necessarium secundum ordinem Melchisedech alium surgere sacerdotem et non secundum ordinem Aaron dici 7 translato enim sacerdotio necesse est ut et legis translatio fiat 8 in quo enim haec dicuntur de alia tribu est de qua nullus altario praesto fuit 9 manifestum enim quod ex Iuda ortus sit Dominus noster in qua tribu nihil de sacerdotibus Moses locutus est 10 et amplius adhuc manifestum est si secundum similitudinem Melchisedech exsurgit alius sacerdos 11 qui non secundum legem mandati carnalis factus est sed secundum virtutem vitae insolubilis 12 contestatur enim quoniam tu es sacerdos in aeternum secundum ordinem Melchisedech 13 reprobatio quidem fit praecedentis mandati propter infirmitatem eius et inutilitatem 14 nihil enim ad perfectum adduxit lex introductio vero melioris spei per quam proximamus ad Deum 15 et quantum est non sine iureiurando alii quidem sine iureiurando sacerdotes facti sunt 16 hic autem cum iureiurando per eum qui dixit ad illum iuravit Dominus et non paenitebit tu es sacerdos in aeternum 17 in tantum melioris testamenti sponsor factus est Iesus 18 et alii quidem plures facti sunt sacerdotes idcirco quod morte prohiberentur permanere 19 hic autem eo quod maneat in aeternum sempiternum habet sacerdotium 20 unde et salvare in perpetuo potest accedentes per semet ipsum ad Deum semper vivens ad interpellandum pro eis 21 talis enim decebat ut nobis esset pontifex sanctus innocens inpollutus segregatus a peccatoribus et excelsior caelis factus 22 qui non habet cotidie necessitatem quemadmodum sacerdotes prius pro suis delictis hostias offerre deinde pro populi hoc enim fecit semel se offerendo 23 lex enim homines constituit sacerdotes infirmitatem habentes sermo autem iurisiurandi qui post legem est Filium in aeternum perfectum 25 capitulum autem super ea quae dicuntur talem habemus pontificem qui consedit in dextera sedis Magnitudinis in caelis 26 sanctorum minister et tabernaculi veri quod fixit Dominus et non homo 27 omnis enim pontifex ad offerenda munera et hostias constituitur unde necesse est et hunc habere aliquid quod offerat 28 si ergo esset super terram nec esset sacerdos cum essent qui offerrent secundum legem munera