Hebrews 8
Hebrews chapter 8 from the Latin Vulgate
1 nunc autem melius sortitus est ministerium quanto et melioris testamenti mediator est quod in melioribus repromissionibus sanctum est 2 nam si illud prius culpa vacasset non utique secundi locus inquireretur 3 vituperans enim eos dicit ecce dies veniunt dicit Dominus et consummabo super domum Israhel et super domum Iuda testamentum novum 4 non secundum testamentum quod feci patribus eorum in die qua adprehendi manum illorum ut educerem illos de terra Aegypti quoniam ipsi non permanserunt in testamento meo et ego neglexi eos dicit Dominus 5 quia hoc testamentum quod disponam domui Israhel post dies illos dicit Dominus dando leges meas in mentem eorum et in corde eorum superscribam eas et ero eis in Deum et ipsi erunt mihi in populum 6 et non docebit unusquisque proximum suum et unusquisque fratrem suum dicens cognosce Dominum quoniam omnes scient me a minore usque ad maiorem eorum 7 quia propitius ero iniquitatibus eorum et peccatorum illorum iam non memorabor 8 dicendo autem novum veteravit prius quod autem antiquatur et senescit prope interitum est 10 habuit quidem et prius iustificationes culturae et sanctum saeculare 11 tabernaculum enim factum est primum in quo inerant candelabra et mensa et propositio panum quae dicitur sancta 12 post velamentum autem secundum tabernaculum quod dicitur sancta sanctorum 13 aureum habens turibulum et arcam testamenti circumtectam ex omni parte auro in qua urna aurea habens manna et virga Aaron quae fronduerat et tabulae testamenti